Liturgischer Kalender

Römisches Messbuch 1962 (Ausserordentliche Form)

Heute Mittwoch, 15. April 2026

Mittwoch in der Weißen Woche

Osterzeit IV. Klasse Weiß
Sonntag, 25. Oktober 2026 II. Klasse

22. Sonntag nach Pfingsten

nach Pfingsten Grün
Quelle
tempora · tempora/Pent22-0

Rubriken

Gloria: ja Credo: ja Präfation: Trinitatis

Kommemorationen

  • Hll. Chrysantus und Daria, Märtyrer Ferialtag

Messproprium

Introitus
Ps 129:3-4
Si iniquitátes observáveris, Dómine: Dómine, quis sustinébit? quia apud te propitiátio est, Deus Israël.
Ps 129:1-2
De profúndis clamávi ad te, Dómine: Dómine, exáudi vocem meam.
Si iniquitátes observáveris, Dómine: Dómine, quis sustinébit? quia apud te propitiátio est, Deus Israël.
Kollekte
Deus, refúgium nostrum et virtus: adésto piis Ecclésiæ tuæ précibus, auctor ipse pietátis, et præsta; ut, quod fidéliter pétimus, efficáciter consequámur.
Epistel
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Philippénses
Phil 1:6-11
Fratres: Confídimus in Dómino Jesu, quia, qui cœpit in vobis opus bonum, perfíciet usque in diem Christi Jesu. Sicut est mihi justum hoc sentíre pro ómnibus vobis: eo quod hábeam vos in corde, et in vínculis meis, et in defensióne, et confirmatióne Evangélii, sócios gáudii mei omnes vos esse. Testis enim mihi est Deus, quómodo cúpiam omnes vos in viscéribus Jesu Christi. Et hoc oro, ut cáritas vestra magis ac magis abúndet in sciéntia et in omni sensu: ut probétis potióra, ut sitis sincéri et sine offénsa in diem Christi, repléti fructu justítiæ per Jesum Christum, in glóriam et laudem Dei.
Graduale
Ps 132:1-2
Ecce, quam bonum et quam jucúndum, habitáre fratres in unum!
Sicut unguéntum in cápite, quod descéndit in barbam, barbam Aaron.
Allelúja, allelúja.
Ps 113:11
Qui timent Dóminum sperent in eo: adjútor et protéctor eórum est. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ++ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 22:15-21
In illo témpore: Abeúntes pharisǽi consílium iniérunt, ut cáperent Jesum in sermóne. Et mittunt ei discípulos suos cum Herodiánis, dicéntes: Magíster, scimus, quia verax es et viam Dei in veritáte doces, et non est tibi cura de áliquo: non enim réspicis persónam hóminum: dic ergo nobis, quid tibi vidétur, licet censum dare Cǽsari, an non? Cógnita autem Jesus nequítia eórum, ait: Quid me tentátis, hypócritæ? Osténdite mihi numísma census. At illi obtulérunt ei denárium. Et ait illis Jesus: Cujus est imágo hæc et superscríptio? Dicunt ei: Cǽsaris. Tunc ait illis: Réddite ergo, quæ sunt Cǽsaris, Cǽsari; et, quæ sunt Dei, Deo.
Offertorium
Esth 14:12; 14:13
Recordáre mei, Dómine, omni potentátui dóminans: et da sermónem rectum in os meum, ut pláceant verba mea in conspéctu príncipis.
Stillgebet
Da, miséricors Deus: ut hæc salutáris oblátio et a própriis nos reátibus indesinénter expédiat, et ab ómnibus tueátur advérsis.
Kommunion
Ps 16:6
Ego clamávi, quóniam exaudísti me, Deus: inclína aurem tuam et exáudi verba mea.
Schlussgebet
Súmpsimus, Dómine, sacri dona mystérii, humíliter deprecántes: ut, quæ in tui commemoratiónem nos fácere præcepísti, in nostræ profíciant infirmitátis auxílium:
Ad maiorem Dei gloriam