Liturgischer Kalender

Römisches Messbuch 1962 (Ausserordentliche Form)

Heute Mittwoch, 15. April 2026

Mittwoch in der Weißen Woche

Osterzeit IV. Klasse Weiß
Samstag, 24. Oktober 2026 III. Klasse

Hl. Raphael, Erzengel

nach Pfingsten Weiß
Quelle
sancti · sancti/10-24

Rubriken

Gloria: ja Credo: nein

Messproprium

Introitus
Ps 102:20
Benedícite Dóminum, omnes Angeli ejus: poténtes virtúte, qui fácitis verbum ejus, ad audiéndam vocem sermónum ejus.
Ps 102:1
Bénedic, ánima mea, Dómino: et ómnia, quæ intra me sunt, nómini sancto ejus.
Benedícite Dóminum, omnes Angeli ejus: poténtes virtúte, qui fácitis verbum ejus, ad audiéndam vocem sermónum ejus.
Kollekte
Deus, qui beátum Raphaélem Archángelum Tobíæ fámulo tuo cómitem dedísti in via: concéde nobis fámulis tuis; ut ejúsdem semper protegámur custódia et muniámur auxílio.
Epistel
Léctio libri Tobíæ
Tob 12:7-15
In diébus illis: Dixit Angelus Ráphaël ad Tobíam: Sacraméntum regis abscóndere bonum est: ópera autem Dei reveláre et confitéri honoríficum est. Bona est orátio cum jejúnio, et eleemósyna magis quam thesáuros auri recóndere: quóniam eleemósyna a morte liberat, et ipsa est, quæ purgat peccáta et facit invenire misericórdiam et vitam ætérnam. Qui autem faciunt peccátum et iniquitátem, hostes sunt ánimæ suæ. Manifésto ergo vobis veritátem, et non abscóndam a vobis occúltum sermónem. Quando orábas cum lácrimis, et sepeliébas mórtuos, et derelinquébas prándium tuum, et mórtuos abscondébas per diem in domo tua, et nocte sepeliébas eos, ego óbtuli oratiónem tuam Dómino. Et quia accéptus eras Deo, necésse fuit, ut tentátio probáret te. Et nunc misit me Dóminus, ut curárem te, et Saram uxórem fílii tui a dæmónio liberárem. Ego enim sum Raphaël Angelus, unus ex septem, qui astámus ante Dóminum.
Graduale
Tob 8:3
Angelus Dómini Raphaël apprehéndit et ligávit dæmonem.
Ps 146:5.
Magnus Dóminus noster, et magna virtus ejus.
Allelúja, allelúja.
Ps 137:1-2.
In conspéctu Angelórum psallam tibi: adorábo ad templum sanctum tuum, et confitébor nómini tuo, Dómine. Allelúja.
Alleluja
Allelúja, allelúja.
Ps 102:1
Benedic, ánima mea, Dóminum: et ómnia interióra mea nomen sanctum ejus. Allelúja.
Tob 3:25; 5:11
Missus est Angelus Dómini sanctus Ráphaël a Deo ad Tobiam, et salutávit eum, et dixit: Gáudium sit tibi semper. Allelúja.
Tractus
Ps 148:2
Laudáte Dóminum, omnes Angeli ejus: laudáte eum, omnes virtútes ejus.
Ps 102:21
Benedícite Dóminum, omnes virtútes ejus: minístri ejus, qui fácitis voluntátem ejus.
Evangelium
Sequéntia ++ sancti Evangélii secúndum Joánnem
Joann 5:1-4
In illo témpore: Erat dies festus Judæórum, et ascéndit Jesus Jerosólymam. Est autem Jerosólymis Probática piscína, quæ cognominátur hebráice Bethsaida, quinque pórticus habens. In his jacébat multitúdo magna languéntium, cæcórum, claudórum, aridórum exspectántium aquæ motum. Angelus autem Dómini descendébat secúndum tempus in piscínam, et movebátur aqua. Et, qui prior descendísset in piscínam post motiónem aquæ, sanus fiebat, a quacúmque detinebátur infirmitáte.
Offertorium
Apoc 8:3; 8:4
Stetit Angelus juxta aram templi, habens thuríbulum áureum in manu sua, et data sunt ei incénsa multa: et ascéndit fumus aromátum in conspéctu Dei.
Stillgebet
Hóstias tibi, Dómine, laudis offérimus, supplíciter deprecántes: ut eásdem, angélico pro nobis interveniénte suffrágio, et placátus accípias, et ad salútem nostram proveníre concédas.
Kommunion
Dan 3:58
Benedícite, omnes Angeli Dómini, Dóminum: hymnum dícite et superexaltáte eum in sǽcula.
Schlussgebet
Dirigere dignáre, Dómine Deus, in adjutórium nostrum sanctum Raphaélem Archángelum: et, quem tuæ majestáti semper assístere crédimus, tibi nostras exíguas preces benedicéndas assígnet.

Zusätzliche Lesungen

GradualeP
Ps 102:1Tob 3:25; 5:11
Allelúja, allelúja. Benedic, ánima mea, Dóminum: et ómnia interióra mea nomen sanctum ejus. Allelúja. Missus est Angelus Dómini sanctus Ráphaël a Deo ad Tobiam, et salutávit eum, et dixit: Gáudium sit tibi semper. Allelúja.
Ad maiorem Dei gloriam