Liturgischer Kalender

Römisches Messbuch 1962 (Ausserordentliche Form)

Heute Mittwoch, 15. April 2026

Mittwoch in der Weißen Woche

Osterzeit IV. Klasse Weiß
Sonntag, 12. Juli 2026 II. Klasse

Siebter Sonntag nach Pfingsten

nach Pfingsten Grün
Quelle
tempora · tempora/Pent07-0

Rubriken

Gloria: ja Credo: ja Präfation: Trinitatis

Kommemorationen

  • Hl. Johannes Walbert, Abt III. Klasse
  • Hll. Nabor und Felix, Märtyrer Ferialtag

Messproprium

Introitus
Ps 46:2
Omnes gentes, pláudite mánibus: jubiláte Deo in voce exsultatiónis.
Ps 46:3
Quóniam Dóminus excélsus, terríbilis: Rex magnus super omnem terram.
Omnes gentes, pláudite mánibus: jubiláte Deo in voce exsultatiónis.
Kollekte
Deus, cujus providéntia in sui dispositióne non fállitur: te súpplices exorámus; ut nóxia cuncta submóveas, et ómnia nobis profutúra concédas.
Epistel
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Romános
Rom 6:19-23
Fratres: Humánum dico, propter infirmitátem carnis vestræ: sicut enim exhibuístis membra vestra servíre immundítiæ et iniquitáti ad iniquitátem, ita nunc exhibéte membra vestra servíre justítiæ in sanctificatiónem. Cum enim servi essétis peccáti, líberi fuístis justítiæ. Quem ergo fructum habuístis tunc in illis, in quibus nunc erubéscitis? Nam finis illórum mors est. Nunc vero liberáti a peccáto, servi autem facti Deo, habétis fructum vestrum in sanctificatiónem, finem vero vitam ætérnam. Stipéndia enim peccáti mors. Grátia autem Dei vita ætérna, in Christo Jesu, Dómino nostro.
Graduale
Ps 33:12; 33:6
Veníte, fílii, audíte me: timórem Dómini docébo vos.
Accédite ad eum, et illuminámini: et fácies vestræ non confundéntur.
Allelúja, allelúja.
Ps 46:2
Omnes gentes, pláudite mánibus: jubiláte Deo in voce exsultatiónis. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ++ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 7:15-21
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Atténdite a falsis prophétis, qui véniunt ad vos in vestiméntis óvium, intrínsecus autem sunt lupi rapáces: a frúctibus eórum cognoscétis eos. Numquid cólligunt de spinis uvas, aut de tríbulis ficus? Sic omnis arbor bona fructus bonos facit: mala autem arbor malos fructus facit. Non potest arbor bona malos fructus fácere: neque arbor mala bonos fructus fácere. Omnis arbor, quæ non facit fructum bonum, excidétur et in ignem mittétur. Igitur ex frúctibus eórum cognoscétis eos. Non omnis, qui dicit mihi, Dómine, Dómine, intrábit in regnum cœlórum: sed qui facit voluntátem Patris mei, qui in cœlis est, ipse intrábit in regnum cœlórum.~
Offertorium
Dan 3:40
Sicut in holocáustis aríetum et taurórum, et sicut in mílibus agnórum pínguium: sic fiat sacrifícium nostrum in conspéctu tuo hódie, ut pláceat tibi: quia non est confúsio confidéntibus in te, Dómine.
Stillgebet
Deus, qui legálium differéntiam hostiárum unius sacrifícii perfectione sanxísti: accipe sacrifícium a devótis tibi fámulis, et pari benedictióne, sicut múnera Abel, sanctífica; ut, quod sínguli obtulérunt ad majestátis tuæ honórem, cunctis profíciat ad salútem.
Kommunion
Ps 30:3
Inclína aurem tuam, accélera, ut erípias me.
Schlussgebet
Tua nos, Dómine, medicinális operátio, et a nostris perversitátibus cleménter expédiat, et ad ea, quæ sunt recta, perdúcat.
Ad maiorem Dei gloriam