Liturgischer Kalender

Römisches Messbuch 1962 (Ausserordentliche Form)

Heute Mittwoch, 15. April 2026

Mittwoch in der Weißen Woche

Osterzeit IV. Klasse Weiß
Montag, 26. Januar 2026 III. Klasse

Hl. Polykarp, Bischof und Martyrer

Epiphaniaszeit Rot
Quelle
sancti · sancti/01-26

Rubriken

Gloria: ja Credo: nein

Messproprium

Introitus
Dan 3:84; 3:87
Sacerdótes Dei, benedícite Dóminum: sancti et húmiles corde, laudáte Deum.
Dan 3:57
Benedícite, ómnia ópera Dómini, Dómino: laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.
Sacerdótes Dei, benedícite Dóminum: sancti et húmiles corde, laudáte Deum.
Epistel
Léctio Epístolæ beáti Joánnis Apóstoli
1 Joann 3:10-16
Caríssimi: Omnis qui non est justus, non est ex Deo, et qui non díligit fratrem suum: quóniam hæc est annuntiátio, quam audístis ab inítio, ut diligátis altérutrum. Non sicut Cain, qui ex malígno erat, et occídit fratrem suum. Et propter quid occídit eum? Quóniam ópera ejus malígna erant: fratris autem ejus justa. Nolíte mirári fratres, si odit vos mundus. Nos scimus quóniam transláti sumus de morte ad vitam, quóniam dilígimus fratres. Qui non díligit, manet in morte: omnis qui odit fratrem suum, homicída est. Et scitis, quóniam omnis homicída non habet vitam ætérnam in semetípso manéntem. In hoc cognóvimus caritátem Dei, quóniam ille ánimam suam pro nobis pósuit: et nos debémus pro frátribus ánimas pónere.
Graduale
Ps 8:6-7
Glória et honóre coronásti eum.
Et constituísti eum super ópera mánuum tuárum, Dómine. Allelúja, allelúja.
Hic est Sacérdos, quem coronávit Dóminus. Allelúja.
Tractus
Ps 8:6-7
Glória et honóre coronásti eum.
Et constituísti eum super ópera mánuum tuárum, Dómine.
Ps 111:1-3
Beátus vir, qui timet Dóminum: in mandátis ejus cupit nimis.
Potens in terra erit semen ejus: generátio rectórum benedicétur.
Glória et divítiæ in domo ejus: et justítia ejus manet in sǽculum sǽculi.
Evangelium
Sequéntia ++ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 10:26-32
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Nihil est opértum, quod non revelábitur; et occúltum, quod non sciétur. Quod dico vobis in ténebris, dícite in lúmine: et quod in aure audítis, prædicáte super tecta. Et nolíte timére eos, qui occídunt corpus, ánimam autem non possunt occídere; sed pótius timéte eum, qui potest et ánimam et corpus pérdere in gehénnam. Nonne duo pásseres asse véneunt: et unus ex illis non cadet super terram sine Patre vestro? Vestri autem capílli cápitis omnes numeráti sunt. Nolíte ergo timére: multis passéribus melióres estis vos. Omnis ergo, qui confitébitur me coram homínibus, confitébor et ego eum coram Patre meo, qui in coelis est.
Offertorium
Ps 88:21-22
Invéni David servum meum, óleo sancto meo unxi eum: manus enim mea auxiliábitur ei, et bráchium meum confortábit eum. (Allelúja.)
Kommunion
Ps 20:4
Posuísti, Dómine, in cápite ejus corónam de lápide pretióso. (Allelúja.)
Schlussgebet
Refécti participatióne múneris sacri, quǽsumus, Dómine, Deus noster: ut, cujus exséquimur cultum, intercedénte beáto N. Mártyre tuo atque Pontífice, sentiámus efféctum.
Ad maiorem Dei gloriam