Liturgischer Kalender

Römisches Messbuch 1962 (Ausserordentliche Form)

Heute Mittwoch, 15. April 2026

Mittwoch in der Weißen Woche

Osterzeit IV. Klasse Weiß
Dienstag, 20. Januar 2026 III. Klasse

Hll. Fabian und Sebastian, Märtyrer

Epiphaniaszeit Rot
Quelle
sancti · sancti/01-20

Rubriken

Gloria: ja Credo: nein

Messproprium

Epistel
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Hebrǽos
Hebr 11:33-39
Fratres: Sancti per fidem vicérunt regna, operáti sunt justítiam, adépti sunt repromissiónes, obturavérunt ora leónum, exstinxérunt ímpetum ignis, effugérunt áciem gládii, convaluérunt de infirmitáte, fortes facti sunt in bello, castra vertérunt exterórum: accepérunt mulíeres de resurrectióne mórtuos suos: álii autem disténti sunt, non suscipiéntes redemptiónem, ut meliórem invenírent resurrectiónem: alii vero ludíbria et vérbera expérti, ínsuper et víncula et cárceres: lapidáti sunt, secti sunt, tentáti sunt, in occisióne gládii mórtui sunt: circuiérunt in melótis, in péllibus caprínis, egéntes, angustiáti, afflicti: quibus dignus non erat mundus: in solitudínibus errantes, in móntibus et spelúncis et in cavérnis terræ. Et hi omnes testimónio fídei probáti, invénti sunt in Christo Jesu, Dómino nostro.
Graduale
Exod 15:11
Gloriósus Deus in Sanctis suis: mirábilis in majestáte, fáciens prodígia.
Exod 15:6
Déxtera tua, Dómine, glorificáta est in virtúte: déxtera manus tua confrégit inimícos.
Allelúja, allelúja.
Ps 144:10-11
Sancti tui, Dómine, benedícent te: glóriam regni tui dicent. Allelúja.
Tractus
Exod 15:11
Gloriósus Deus in Sanctis suis: mirábilis in majestáte, fáciens prodígia.
Exod 15:6
Déxtera tua, Dómine, glorificáta est in virtúte: déxtera manus tua confrégit inimícos.
Ps 125:5-6
Qui séminant in lácrimis, in gáudio metent.
Eúntes ibant et flébant, mitténtes sémina sua.
Veniéntes autem vénient cum exsultatióne, portántes manípulos suos.
Evangelium
Sequéntia ++ sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc 6:17-23
In illo témpore: Descéndens Jesus de monte, stetit in loco campéstri, et turba discipulórum ejus, et multitúdo copiósa plebis ab omni Judǽa, et Jerúsalem, et marítima, et Tyri, et Sidónis, qui vénerant, ut audírent eum et sanaréntur a languóribus suis. Et, qui vexabántur a spirítibus immúndis, curabántur. Et omnis turba quærébat eum tángere: quia virtus de illo exíbat, et sanábat omnes. Et ipse, elevátis oculis in discípulos suos, dicébat: Beáti, páuperes: quia vestrum est regnum Dei. Beáti, qui nunc esurítis: quia saturabímini. Beáti, qui nunc fletis: quia ridébitis. Beáti éritis, cum vos óderint hómines, et cum separáverint vos et exprobréverint, et ejécerint nomen vestrum tamquam malum, propter Fílium hóminis. Gaudéte in illa die et exsultáte: ecce enim, merces vestra multa est in cœlo.
Offertorium
Ps 31:11
Lætámini in Dómino et exsultáte, justi: et gloriámini, omnes recti corde.
Kommunion
Luc 6:18; 6:19
Multitúdo languéntium, et qui vexabántur a spirítibus immúndis, veniébant ad eum: quia virtus de illo exíbat, et sanábat omnes.
Ad maiorem Dei gloriam