Liturgischer Kalender

Römisches Messbuch 1962 (Ausserordentliche Form)

Heute Mittwoch, 15. April 2026

Mittwoch in der Weißen Woche

Osterzeit IV. Klasse Weiß
Mittwoch, 17. Dezember 2025 II. Klasse

Quatembermittwoch im Advent

Advent Violett
Quelle
tempora · tempora/Adv3-3

Rubriken

Gloria: nein Credo: nein

Messproprium

Introitus
Is 45:8
Roráte, cœli, désuper, et nubes pluant justum: aperiátur terra, et gérminet Salvatórem
Ps 18:2.
Cœli enárrant glóriam Dei: et ópera mánuum ejus annúntiat firmaméntum.
Roráte, cœli, désuper, et nubes pluant justum: aperiátur terra, et gérminet Salvatórem
Kollekte
Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut redemptiónis nostræ ventúra sollémnitas et præséntis nobis vitæ subsídia cónferat, et ætérnæ beatitúdinis prǽmia largiátur.
Epistel
Lectio Isaíæ Prophétæ
Is 7:10-15
In diébus illis: Locútus est Dóminus ad Achaz, dicens: Pete tibi signum a Dómino, Deo tuo, in profúndum inférni, sive in excélsum supra. Et dixit Achaz: Non petam et non tentábo Dóminum. Et dixit: Audíte ergo, domus David: Numquid parum vobis est, moléstos esse homínibus, quia molesti estis et Deo meo? Propter hoc dabit Dóminus ipse vobis signum. Ecce, Virgo concípiet et páriet fílium, et vocábitur nomen ejus Emmánuel. Butýrum et mel cómedet, ut sciat reprobare malum et elígere bonum.
Graduale
Ps 144:18; 144:21
Prope est Dóminus ómnibus invocántibus eum: ómnibus qui ínvocant eum in veritáte.
Laudem Dómini loquétur os meum: et benedícat omnis caro nomen sanctum ejus.
Evangelium
Sequéntia ++ sancti Evangélii secundum Lucam
Luc 1:26-38
In illo tempore: Missus est Angelus Gábriel a Deo in civitatem Galilǽæ, cui nomen Názareth, ad Vírginem desponsátam viro, cui nomen erat Joseph, de domo David, et nomen Vírginis María. Et ingréssus Angelus ad eam, dixit: Ave, grátia plena; Dóminus tecum: benedícta tu in muliéribus. Quæ cum audísset, turbáta est in sermóne ejus: et cogitábat, qualis esset ista salutátio. Et ait Angelus ei: Ne tímeas, María, invenísti enim grátiam apud Deum: ecce, concípies in útero, et páries fílium, et vocábis nomen ejus Jesum. Hic erit magnus, et Fílius Altíssimi vocábitur, et dabit illi Dóminus Deus sedem David, patris ejus: et regnábit in domo Jacob in ætérnum, et regni ejus non erit finis. Dixit autem María ad Angelum: Quómodo fiet istud, quóniam virum non cognósco? Et respóndens Angelus, dixit ei: Spíritus Sanctus supervéniet in te, et virtus Altíssimi obumbrábit tibi. Ideóque et quod nascétur ex te Sanctum, vocábitur Fílius Dei. Et ecce, Elísabeth, cognáta tua, et ipsa concépit fílium in senectúte sua: et hic mensis sextus est illi, quæ vocátur stérilis: quia non erit impossíbile apud Deum omne verbum. Dixit autem María: Ecce ancílla Dómini, fiat mihi secúndum verbum tuum.
Offertorium
Is 35:4.
Confortámini, et jam nolite timére: ecce enim, Deus noster retríbuet judícium: ipse véniet, et salvos nos fáciet.
Stillgebet
Acépta tibi sint, quǽsumus, Dómine, nostra jejúnia: quæ et expiándo nos tua grátia dignos effíciant, et ad sempiterna promíssa perdúcant.
Kommunion
Is 7:14
Ecce, Virgo concípiet et páriet fílium: et vocábitur nomen ejus Emmánuel.
Schlussgebet
Salutáris tui, Dómine, munere satiáti, súpplices deprecámur: ut, cujus lætámur gustu, renovémur efféctu.

Zusätzliche Lesungen

GradualeL1
Ps 23:7; 23:3; 23:4
Tóllite portas, principes, vestras: et elevámini, portæ æternáles: et introíbit Rex glóriæ. Quis ascéndet in montem Dómini? aut quis stabit in loco sancto ejus ? Innocens mánibus et mundo corde.
Lesung 1
Is 2:2-5.
Léctio Isaíæ Prophétæ In diébus illis: Dixit Isaias Prophéta: Erit in novíssimis diébus præparátus mons domus Dómini in vértice móntium, et elevábitur super colles, et fluent ad eum omnes gentes. Et ibunt pópuli multi, et dicent: Veníte et ascendámus ad montem Dómini, et ad domum Dei Jacob, et docébit nos vias suas, et ambulábimus in sémitis ejus: quia de Sion exíbit lex, et verbum Dómini de Jerúsalem. Et judicábit gentes, et árguet pópulos multos: et conflábunt gládios suos in vómeres, et lánceas suas in falces. Non levábit gens contra gentem gládium: nec exercebúntur ultra ad prǽlium. Domus Jacob, veníte, et ambulémus in lúmine Dómini, Dei nostri.
OratioL1
Festína, quǽsumus, Dómine, ne tardáveris, et auxílium nobis supérnæ virtútis impénde: ut advéntus tui consolatiónibus sublevéntur, qui in tua pietáte confídunt:
Ad maiorem Dei gloriam