Liturgischer Kalender

Römisches Messbuch 1962 (Ausserordentliche Form)

Heute Mittwoch, 15. April 2026

Mittwoch in der Weißen Woche

Osterzeit IV. Klasse Weiß
Montag, 30. November 2026 II. Klasse

Hl. Andreas, Apostel

Advent Rot
Quelle
sancti · sancti/11-30

Rubriken

Gloria: ja Credo: ja Präfation: Apostolorum

Messproprium

Introitus
Ps 138:17
Mihi autem nimis honoráti sunt amíci tui, Deus: nimis confortátus est principátus eórum.
Ps 138:1-2.
Dómine, probásti me et cognovísti me: tu cognovísti sessiónem meam et resurrectiónem meam.
Mihi autem nimis honoráti sunt amíci tui, Deus: nimis confortátus est principátus eórum.
Kollekte
Majestátem tuam, Dómine, supplíciter exorámus: ut, sicut Ecclésiæ tuæ beátus Andréas Apóstolus éxstitit prædicátor et rector; ita apud te sit pro nobis perpétuus intercéssor.
Deine Majestät flehen wir, o Herr, voll Demut an, damit dein heiliger Apostel Andreas, wie er in deiner Kirche als Prediger und Leiter aufgetreten ist, bei dir auch für uns ein ständiger Fürsprecher sei.
Epistel
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Romános
Rom 10:10-18
Fratres: Corde enim créditur ad justítiam: ore autem conféssio fit ad salútem. Dicit enim Scriptúra: Omnis, qui credit in illum, non confundétur. Non enim est distínctio Judǽi et Græci: nam idem Dóminus ómnium, dives in omnes, qui ínvocant illum. Omnis enim, quicúmque invocáverit nomen Dómini, salvus erit. Quómodo ergo invocábunt, in quem non credidérunt? Aut quómodo credent ei, quem non audiérunt? Quómodo autem áudient sine prædicánte? Quómodo vero prædicábunt, nisi mittántur? sicut scriptum est: Quam speciósi pedes evangelizántium pacem, evangelizándum bona! Sed non omnes obédiunt Evangélio. Isaías enim dicit: Dómine, quis crédidit audítui nostro? Ergo fides ex audítu, audítus autem per verbum Christi. Sed dico: Numquid non audiérunt? Et quidem in omnem terram exívit sonus eórum, et in fines orbis terræ verba eórum.
Graduale
Ps 44:17-18
Constítues eos príncipes super omnem terram: mémores erunt nóminis tui, Dómine.
Pro pátribus tuis nati sunt tibi fílii: proptérea pópuli confitebúntur tibi.
Allelúja, allelúja.
Diléxit Andréam Dóminus in odórem suavitátis. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ++ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 4:18-22
In illo témpore: Ambulans Jesus juxta mare Galilǽæ, vidit duos fratres, Simónem, qui vocátur Petrus, et Andréam fratrem ejus, mitténtes rete in mare - erant enim piscatóres - et ait illis: Veníte post me, et fáciam vos fíeri piscatóres hóminum. At illi contínuo, relíctis rétibus, secúti sunt eum. Et procédens inde, vidit álios duos fratres, Jacóbum Zebedæi et Joánnem, fratrem ejus, in navi cum Zebedæo patre eórum reficiéntes rétia sua: et vocávit eos. Illi autem statim, relíctis rétibus et patre, secúti sunt eum.
Offertorium
Ps 138:17
Mihi autem nimis honoráti sunt amíci tui, Deus: nimis confortátus est principátus eórum.
Stillgebet
Sacrificium nostrum tibi, Dómine, quǽsumus, beáti Andréæ Apóstoli precátio sancta concíliet: ut, in cujus honóre sollémniter exhibétur, ejus méritis efficiátur accéptum.
Kommunion
Matt 4:19-20
Veníte post me: fáciam vos fíeri piscatóres hóminum; at illi contínuo, relíctis rétibus, secúti sunt Dóminum.
Schlussgebet
Súmpsimus, Dómine, divína mystéria, beáti Andréæ Apóstoli festivitáte lætántes: quæ, sicut tuis Sanctis ad glóriam, ita nobis, quǽsumus, ad véniam prodésse perfícias.
Ad maiorem Dei gloriam