Calendarium Liturgicum

Missale Romanum 1962 (Forma Extraordinaria)

Hodie Wednesday, April 15, 2026

Feria Quarta infra Hebdomadam I post Octavam Paschæ

Tempus Paschale IV classis Albus
Monday, August 24, 2026 II classis

S. Bartholomaei Apostoli

post Pentecosten Ruber
Fons
sancti · sancti/08-24

Rubricæ

Gloria: sic Credo: sic Præfatio: Apostolorum

Propria Missæ

Introitus
Ps 138:17
Mihi autem nimis honoráti sunt amíci tui, Deus: nimis confortátus est principátus eórum.
Ps 138:1-2.
Dómine, probásti me et cognovísti me: tu cognovísti sessiónem meam et resurrectiónem meam.
Mihi autem nimis honoráti sunt amíci tui, Deus: nimis confortátus est principátus eórum.
Collecta
Omnípotens sempitérne Deus, qui hujus diei venerándam sanctámque lætítiam in beáti Apóstoli tui Bartholomǽi festivitáte tribuísti: da Ecclésiæ tuæ, quǽsumus; et amáre quod crédidit, et prædicáre quod dócuit.
Epistola
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corínthios
1 Cor 12:27-31
Fratres: Vos estis corpus Christi et membra de membro. Et quosdam quidem pósuit Deus in Ecclésia primum apóstolos, secúndo prophetas, tertio doctores, deinde virtútes, exinde grátias curationum, opitulatiónes, gubernatiónes, genera linguarum, interpretatiónes sermonum. Numquid omnes apóstoli? numquid omnes prophétæ? numquid omnes doctóres? numquid omnes virtútes? numquid omnes grátiam habent curationum? numquid omnes linguis loquúntur? numquid omnes interpretántur? Æmulámini autem charísmata melióra.
Graduale
Ps 44:17; 44:18
Constítues eos príncipes super omnem terram: mémores erunt nóminis tui, Dómine.
Pro patribus tuis nati sunt tibi fílii: proptérea pópuli confitebúntur tibi.
Allelúja, allelúja.
Te gloriósus Apostolórum chorus laudat, Dómine. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ++ sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc 6:12-19
In illo témpore: Exiit Jesus in montem oráre, et erat pernóctans in oratióne Dei. Et cum dies factus esset, vocavit discípulos suos, et elégit duódecim ex ipsis - quos et Apóstolos nominávit -: Simónem, quem cognominávit Petrum, et Andream fratrem ejus, Jacóbum et Joánnem, Philíppum et Bartholomæum, Matthǽum et Thomam, Jacóbum Alphæi et Simónem, qui vocátur Zelótes, et Judam Jacóbi, et Judam Iscariótem, qui fuit próditor. Et descéndens cum illis, stetit in loco campéstri, et turba discipulórum ejus, et multitúdo copiósa plebis ab omni Judæa, et Jerúsalem, et marítima, et Tyri, et Sidónis, qui vénerant, ut audírent eum et sanaréntur a languóribus suis. Et, qui vexabántur a spirítibus immúndis, curabántur. Et omnis turba quærébat eum tángere: quia virtus de illo exíbat, et sanábat omnes.
Offertorium
Ps 138:17
Mihi autem nimis honoráti sunt amíci tui, Deus: nimis confortátus est principátus eórum.
Secreta
Beáti Apóstoli tui Bartholomǽi sollémnia recenséntes, quǽsumus, Dómine: ut ejus auxílio tua benefícia capiámus, pro quo tibi laudis hóstias immolámus.
Communio
Matt 19:28
Vos, qui secúti estis me, sedébitis super sedes, judicántes duódecim tribus Israël.
Postcommunio
Sumptum, Dómine, pignus redemptiónis ætérnæ: sit nobis, quǽsumus; interveniénte beáto Bartholomǽo Apóstolo tuo, vitæ præséntis auxílium páriter et futúræ.
Ad maiorem Dei gloriam