Calendarium Liturgicum

Missale Romanum 1962 (Forma Extraordinaria)

Hodie Wednesday, April 15, 2026

Feria Quarta infra Hebdomadam I post Octavam Paschæ

Tempus Paschale IV classis Albus
Friday, June 26, 2026 III classis

Ss. Joannis et Pauli Martyrum

post Pentecosten Ruber
Fons
sancti · sancti/06-26

Rubricæ

Gloria: sic Credo: non

Propria Missæ

Introitus
Ps 33:20-21
Multæ tribulatiónes justórum, et de his ómnibus liberávit eos Dóminus: Dóminus custódit ómnia ossa eórum: unum ex his non conterétur.
Ps 33:2
Benedícam Dóminum in omni témpore: semper laus ejus in ore meo.
Multæ tribulatiónes justórum, et de his ómnibus liberávit eos Dóminus: Dóminus custódit ómnia ossa eórum: unum ex his non conterétur.
Collecta
Quǽsumus, omnípotens Deus: ut nos gemináta lætítia hodiérnæ festivitátis excípiat, quæ de beatórum Joánnis et Pauli glorificatióne procédit; quos eadem fides et pássio vere fecit esse germános.
Epistola
Léctio libri Sapiéntiæ
Eccli 44:10-15
Hi viri misericórdiæ sunt, quorum pietátes non defuérunt: cum semine eórum pérmanent bona, heréditas sancta nepótes eórum, et in testaméntis stetit semen eórum: et fílii eórum propter illos usque in ætérnum manent: semen eórum et glória eórum non derelinquétur. Córpora ipsórum in pace sepúlta sunt, et nomen eórum vivit in generatiónem et generatiónem. Sapiéntiam ipsórum narrent pópuli, et laudem eórum núntiet Ecclésia.
Graduale
Ps 132:1-2
Ecce, quam bonum et quam jucúndum, habitáre fratres in unum!
Sicut unguéntum in cápite, quod descéndit in barbam, barbam Aaron. Allelúja, allelúja.
Hæc est vera fratérnitas, quæ vicit mundi crímina: Christum secúta est, ínclita tenens regna cœléstia. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ++ sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc 12:1-8
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Atténdite a ferménto pharisæórum, quod est hypócrisis. Nihil autem opértum est, quod non revelétur: neque abscónditum, quod non sciátur. Quóniam, quæ in ténebris dixístis, in lúmine dicéntur: et quod in aurem locúti estis in cubículis, prædicábitur in tectis. Dico autem vobis amícis meis: Ne terreámini ab his, qui occídunt corpus, et post hæc non habent ámplius quid fáciant. Osténdam autem vobis, quem timeátis: timéte eum, qui postquam occíderit, habet potestátem míttere in gehénnam. Ita dico vobis: hunc timéte. Nonne quinque pásseres véneunt dipóndio, et unus ex illis non est in oblivióne coram Deo? Sed et capílli cápitis vestri omnes numeráti sunt. Nolíte ergo timére: multis passéribus pluris estis vos. Dico autem vobis: Omnis, quicúmque conféssus fúerit me coram homínibus, et Fílius hóminis confitébitur illum coram Angelis Dei.
Offertorium
Ps 5:12-13
Gloriabúntur in te omnes, qui díligunt nomen tuum: quóniam tu, Dómine, benedíces justo: Dómine, ut scuto bonæ voluntátis tuæ coronásti nos.
Secreta
Hóstias tibi, Dómine, sanctórum Martyrum tuórum Joánnis et Pauli dicátas méritis, benígnus assúme: et ad perpétuum nobis tríbue proveníre subsídium.
Communio
Sap 3:4-6
Et si coram homínibus torménta passi sunt, Deus tentávit eos: tamquam aurum in fornáce probávit eos, et quasi holocáusta accépit eos.
Postcommunio
Súmpsimus, Dómine, sanctórum Martyrum tuórum Joánnis et Pauli sollémnia celebrántes, sacraménta cœléstia: præsta, quǽsumus; ut, quod temporáliter gérimus, ætérnis gáudiis consequámur.
Ad maiorem Dei gloriam