Calendarium Liturgicum

Missale Romanum 1962 (Forma Extraordinaria)

Hodie Wednesday, April 15, 2026

Feria Quarta infra Hebdomadam I post Octavam Paschæ

Tempus Paschale IV classis Albus
Tuesday, June 2, 2026 Feria

Ss. Marcellini, Petri, atque Erasmi Martyrum

post Pentecosten Ruber
Fons
sancti · sancti/06-02

Rubricæ

Gloria: non Credo: non

Propria Missæ

Introitus
Ps 33:18
Clamavérunt justi, et Dóminus exaudívit eos: et ex ómnibus tribulatiónibus eórum liberávit eos.
in omni témpore: semper laus ejus in ore meo.
Clamavérunt justi, et Dóminus exaudívit eos: et ex ómnibus tribulatiónibus eórum liberávit eos.
Collecta
Deus, qui nos ánnua beatórum Mártyrum tuórum Marcellíni, Petri atque Erásmi sollemnitáte lætíficas: præsta, quǽsumus; ut, quorum gaudémus méritis, accendámur exémplis.
Epistola
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Romános
Rom 8:18-23
Fratres: Exístimo, quod non sunt condígnæ passiónes hujus témporis ad futúram glóriam, quæ revelábitur in nobis. Nam exspectátio creatúræ revelatiónem filiórum Dei exspéctat. Vanitáti enim creatúra subjécta est, non volens, sed propter eum, qui subjécit eam in spe: quia et ipsa creatúra liberábitur a servitúte corruptiónis, in libertátem glóriæ filiórum Dei. Scimus enim, quod omnis creatúra ingemíscit et párturit usque adhuc. Non solum autem illa, sed et nos ipsi primítias spíritus habéntes: et ipsi intra nos gémimus, adoptiónem filiórum Dei exspectántes, redemptiónem córporis nostri: in Christo Jesu, Dómino nostro.
Graduale
Ps 33:18-19
Clamavérunt justi, et Dóminus exaudívit eos: et ex ómnibus tribulatiónibus eórum liberávit eos.
Juxta est Dóminus his, qui tribuláto sunt corde: et húmiles spíritu salvabit. Allelúja, allelúja.
Joann 15-16
Ego vos elégi de mundo, ut eátis, et fructum afferátis; et fructus vester máneat. Allelúja.
Alleluia
Allelúja, alleluja.
Ps 15:16
Ego vos elégi de mundo, ut eátis, et fructum afferátis; et fructus vester máneat. Allelúja.
Ps 115:15
Pretiósa in conspéctu Dómini mors Sanctórum ejus. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ++ sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc 21:9-19
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Cum audiéritis prǽlia et seditiónes, nolíte terréri: opórtet primum hæc fíeri, sed nondum statim finis. Tunc dicébat illis: Surget gens contra gentem, et regnum advérsus regnum. Et terræmótus magni erunt per loca, et pestiléntiæ, et fames, terrorésque de coelo, et signa magna erunt. Sed ante hæc ómnia injícient vobis manus suas, et persequéntur tradéntes in synagógas et custódias, trahéntes ad reges et praesides propter nomen meum: contínget autem vobis in testimónium. Pónite ergo in córdibus vestris non præmeditári, quemádmodum respondeátis. Ego enim dabo vobis os et sapiéntiam, cui non potérunt resístere et contradícere omnes adversárii vestri. Tradémini autem a paréntibus, et frátribus, et cognátis, et amícis, et morte affícient ex vobis: et éritis ódio ómnibus propter nomen meum: et capíllus de cápite vestro non períbit. In patiéntia vestra possidébitis ánimas vestras.
Offertorium
Ps 31:11
Lætámini in Dómino et exsultáte, justi: et gloriámini, omnes recti corde, allelúja, allelúja.
Secreta
Hæc hóstia, quǽsumus, Dómine, quam sanctórum Martyrum tuórum natalítia recenséntes offérimus: et víncula nostræ pravitátis absólvat, et tuæ nobis misericórdiæ dona concíliet.
Communio
Sap 3:1; 3:2; 3:3
Justórum ánimæ in manu Dei sunt, et non tanget illos torméntum malítiæ visi sunt óculis insipiéntium mori: illi autem sunt in pace.
Postcommunio
Sacro múnere satiáti, súpplices te, Dómine, deprecámur: ut, quod débitæ servitútis celebrámus offício, salvatiónis tuæ sentiámus augméntum.

Lectiones additae

GradualeP
Ps 15:16Ps 115:15
Allelúja, alleluja. Ego vos elégi de mundo, ut eátis, et fructum afferátis; et fructus vester máneat. Allelúja. Pretiósa in conspéctu Dómini mors Sanctórum ejus. Allelúja.
Ad maiorem Dei gloriam