Calendarium Liturgicum

Missale Romanum 1962 (Forma Extraordinaria)

Hodie Wednesday, April 15, 2026

Feria Quarta infra Hebdomadam I post Octavam Paschæ

Tempus Paschale IV classis Albus
Monday, October 19, 2026 III classis

S. Petri de Alcantara Confessoris

post Pentecosten Albus
Fons
sancti · sancti/10-19 (C5)

Rubricæ

Gloria: sic Credo: non

Propria Missæ

Introitus
Ps 91:13-14
Justus ut palma florébit: sicut cedrus Líbani multiplicábitur: plantátus in domo Dómini: in átriis domus Dei nostri. (Allelúja, allelúja.)
Ps 91:2
Bonum est confitéri Dómino: et psállere nómini tuo, Altíssime.
Justus ut palma florébit: sicut cedrus Líbani multiplicábitur: plantátus in domo Dómini: in átriis domus Dei nostri. (Allelúja, allelúja.)
Collecta
Deus, qui beátum Petrum Confessórem tuum admirábilis pœniténtiæ et altíssimæ contemplatiónis múnere illustráre dignátus es: da nobis, quǽsumus; ut, ejus suffragántibus méritis, carne mortificáti, facílius cœléstia capiámus.
Epistola
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Philippénses
Philipp 3:7-12
Fratres: Quæ mihi fuérunt lucra, hæc arbitrátus sum propter Christum defriménta. Verúmtamen exístimo ómnia detriméntum esse propter eminéntem sciéntiam Jesu Christi, Dómini mei: propter quem ómnia detriméntum feci et árbitror ut stércora, ut Christum lucrifáciam et invéniar in illo, non habens meam justítiam, quæ ex lege est, sed illam, quæ ex fide est Christi Jesu: quæ ex Deo est justítia in fide, ad cognoscéndum illum, et virtútem resurrectiónis ejus, et societátem passiónum illíus: configurátus morti ejus: si quo modo occúrram ad resurrectiónem, quæ est ex mórtuis: non quod jam accéperim aut jam perféctus sim: sequor autem, si quo modo comprehéndam, in quo et comprehénsus sum a Christo Jesu.
Graduale
Ps 36:30-31
Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium.
Lex Dei ejus in corde ipsíus: et non supplantabúntur gressus ejus. Allelúja, allelúja.
Ps 111:1
Beátus vir, qui timet Dóminum: in mandátis ejus cupit nimis. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ++ sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc 12:32-34
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Nolíte timére, pusíllus grex, quia complácuit Patri vestro dare vobis regnum. Véndite quæ possidétis, et date eleemósynam. Fácite vobis sácculos, qui non veteráscunt, thesáurum non deficiéntem in cœlis: quo fur non apprópiat, neque tínea corrúmpit. Ubi enim thesáurus vester est, ibi et cor vestrum erit.
Offertorium
Ps 20:2-3
In virtúte tua, Dómine, lætábitur justus, et super salutáre tuum exsultábit veheménter: desidérium ánimæ ejus tribuísti ei. (Allelúja.)
Communio
Matt 19:28-29
Amen, dico vobis: quod vos, qui reliquístis ómnia et secúti estis me, céntuplum accipiétis, et vitam ætérnam possidébitis. (Allelúja.)
Ad maiorem Dei gloriam