Calendarium Liturgicum

Missale Romanum 1962 (Forma Extraordinaria)

Hodie Friday, April 17, 2026

S. Aniceti Papae et Martyris

Tempus Paschale Feria Ruber
Thursday, July 17, 2025 IV classis

S. Alexii Confessoris

post Pentecosten Albus
Fons
sancti · sancti/07-17 (C5b)

Rubricæ

Gloria: sic Credo: non

Propria Missæ

Epistola
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Timótheum
1 Tim 6:6-12
Caríssime: Est quæstus magnus píetas cum sufficiéntia. Nihil enim intúlimus in hunc mundum: haud dúbium, quod nec auférre quid póssumus. Habéntes autem aliménta, et quibus tegámur, his conténti simus. Nam qui volunt dívites fíeri, incídunt in tentatiónem et in láqueum diáboli, et desidéria multa inutília et nocíva: quæ mergunt hómines in intéritum et perditiónem. Radix enim ómnium malórum est cupíditas: quam quidam appeténtes, erravérunt a fide, et inseruérunt se dolóribus multis. Tu autem, o homo Dei, hæc fuge: sectáre vero justítiam, pietátem, fidem, caritátem, patiéntiam, mansuetúdinem. Certa bonum certámen fídei, apprehénde vitam ætérnam.
Evangelium
Sequéntia ++ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 19:27-29
In illo témpore: Dixit Petrus ad Jesum: Ecce, nos relíquimus ómnia, et secúti sumus te: quid ergo erit nobis? Jesus autem dixit illis: Amen, dico vobis, quod vos, qui secúti estis me, in regeneratióne, cum séderit Fílius hóminis in sede majestátis suæ, sedébitis et vos super sedes duódecim, judicántes duódecim tribus Israël. Et omnis, qui relíquerit domum, vel fratres, aut soróres, aut patrem, aut matrem, aut uxórem, aut fílios, aut agros, propter nomen meum, céntuplum accípiet, et vitam ætérnam possidébit.
Ad maiorem Dei gloriam