Oratio ante Crucifixum

Oratio ante Crucifixum
Oratio ante Crucifixum

En ego, o bone et dulcíssime Jesu, ante conspéctum tuum génibus me provólvo ac máximo ánimi ardóre te oro atque obtéstor, ut in cor meum vívidos fídei, spei et caritátis sensus, atque veram peccatórum meórum pœniténtiam, éaque emendándi firmíssimam voluntátem velis imprímere; dum magno ánimi afféctu et dolóre tua quinque vúlnera mecum ipse consídero ac mente contémplor, illud præ óculis habens, quod jam in ore ponébat tuo David Prophéta de te, o bone Jesu: «Fodérunt manus meas et pedes meos; dinumeravérunt ómnia ossa mea.» (Ps. 21, 17-18) Amen.

Ad maiorem Dei gloriam