Wednesday, October 2, 2080

Ss. Angelorum Custodum

III classis Albus post Pentecosten

Propria Missæ

Oratio
Deus, qui ineffábili providéntia sanctos Angelos tuos ad nostram custódiam míttere dignáris: largíre supplícibus tuis; et eórum semper protectióne deféndi, et ætérna societáte gaudére.
Lectio (Exod 23:20-23)
Léctio libri Exodi
Hæc dicit Dóminus Deus: Ecce, ego mittam Angelum meum, qui præcédat te, et custódiat in via, et intróducat in locum, quem parávi. Obsérva eum, et audi vocem ejus, nec contemnéndum putes: quia non dimíttet, cum peccáveris, et est nomen meum in illo. Quod si audiéris vocem ejus et féceris ómnia, quæ loquor, inimícus ero inimícis tuis et affligam affligéntes te: præcedétque te Angelus meus.
Graduale (Ps 90:11-12)
Angelis suis Deus mandávit de te, ut custódiant te in ómnibus viis tuis.
In mánibus portábunt te, ne umquam offéndas ad lápidem pedem tuum.
Allelúja, allelúja.
Benedícite Dómino, omnes virtútes ejus: minístri ejus, qui fácitis voluntátem ejus. Allelúja.
Tractus (Ps 102:20)
Benedícite Dóminum, omnes Angeli ejus: poténtes virtúte, qui fácitis verbum ejus.
Benedícite Dómino, omnes virtútes ejus: ministri ejus, qui fácitis voluntátem ejus.
Benedícite Dómino, ómnia ópera ejus: in omni loco dominatiónis ejus, bénedic, ánima mea, Dómino.
Offertorium (Ps 102:20-21)
Benedícite Dóminum, omnes Angeli ejus: minístri ejus, qui fácitis verbum ejus, ad audiéndam vocem sermónum ejus.
Secreta
Súscipe, Dómine, múnera, quæ pro sanctórum Angelórum tuórum veneratióne deférimus: et concéde propítius; ut, perpétuis eórum præsídiis, a præséntibus perículis liberémur et ad vitam perveniámus ætérnam.
Communio (Dan 3:58)
Benedícite, omnes Angeli Dómini, Dóminum: hymnum dícite et superexaltáte eum in sǽcula.
Postcommunio
Súmpsimus, Dómine, divína mystéria, sanctórum Angelórum tuórum festivitáte lætántes: quǽsumus; ut eórum protectióne ab hóstium júgiter liberémur insídiis, et contra ómnia advérsa muniámur.
GradualeP (Ps 137:1-2)
Allelúja, allelúja.
In conspéctu Angelórum psallam tibi: adorábo ad templum sanctum tuum, et confitébor nómini tuo. Allelúja.
Angelus Dómini descéndit de cœlo, et accédens revólvit lápidem, et sedébat super eum. Allelúja.
Ad maiorem Dei gloriam