Wednesday, October 18, 2079

S. Lucæ Evangelistæ

II classis Ruber post Pentecosten

Propria Missæ

Oratio
Intervéniat pro nobis, quǽsumus, Dómine, sanctus tuus Lucas Evangélista: qui crucis mortificatiónem júgiter in suo córpore, pro tui nóminis honóre, portávit.
Lectio (2 Cor 8:16-24)
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corínthios
Fratres: Grátias ago Deo, qui dedit eandem sollicitúdinem pro vobis in corde Titi, quóniam exhortatiónem quidem suscépit: sed cum sollicítior esset, sua voluntáte proféctus est ad vos. Mísimus étiam cum illo fratrem, cujus laus est in Evangélio per omnes ecclésias: non solum autem, sed et ordinátus est ab ecclésiis comes peregrinatiónis nostræ in hanc grátiam, quæ ministrátur a nobis ad Dómini glóriam et destinátam voluntátem nostram: devitántes hoc, ne quis nos vitúperet in hac plenitúdine, quæ ministrátur a nobis. Providémus enim bona non solum coram Deo, sed étiam coram homínibus. Mísimus autem cum illis et fratrem nostrum, quem probávimus in multis sæpe sollícitum esse: nunc autem multo sollicitiórem, confidéntia multa in vos, sive pro Tito, qui est sócius meus, et in vos adjútor, sive fratres nostri, Apóstoli ecclesiárum, glória Christi. Ostensiónem ergo, quæ est caritátis vestræ, et nostræ glóriæ pro vobis, in illos osténdite in fáciem ecclesiárum.
Graduale (Ps 18:5; 18:2)
In omnem terram exívit sonus eórum: et in fines orbis terræ verba eórum.
Cœli enárrant glóriam Dei: et ópera mánuum ejus annúntiat firmaméntum. Allelúja, allelúja.
Ego vos elégi de mundo, ut eátis et fructum afferátis: et fructus vester máneat. Allelúja.
Secreta
Donis cœléstibus da nobis, quǽsumus, Dómine, líbera tibi mente servíre: ut múnera quæ deférimus, interveniénte beáto Evangelísta tuo Luca, et medélam nobis operéntur et glóriam.
Postcommunio
Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, quod de sancto altári tuo accépimus, précibus beáti Evangelístæ tui Lucæ, sanctíficet ánimas nostras, per quod tuti esse possímus.
Ad maiorem Dei gloriam