Wednesday, August 4, 2077

S. Dominici Confessoris

III classis Albus post Pentecosten

Propria Missæ

Oratio
Deus, qui Ecclésiam tuam beáti Domínici Confessóris tui illumináre dignátus es méritis et doctrínis: concéde; ut ejus intercessióne temporalibus non destituátur auxíliis, et spirituálibus semper profíciat increméntis.
Lectio (2 Tim 4:1-8)
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Timótheum
Caríssime: Testíficor coram Deo, et Jesu Christo, qui judicatúrus est vivos et mórtuos, per advéntum ipsíus et regnum ejus: prædica verbum, insta opportúne, importúne: árgue, óbsecra, íncrepa in omni patiéntia, et doctrína. Erit enim tempus, cum sanam doctrínam non sustinébunt, sed ad sua desidéria coacervábunt sibi magístros, pruriéntes áuribus, et a veritáte quidem audítum avértent, ad fábulas autem converténtur. Tu vero vígila, in ómnibus labóra, opus fac Evangelístæ, ministérium tuum ímple. Sóbrius esto. Ego enim jam délibor, et tempus resolutiónis meæ instat. Bonum certámen certávi, cursum consummávi, fidem servávi. In réliquo repósita est mihi coróna justítiæ, quam reddet mihi Dóminus in illa die, justus judex: non solum autem mihi, sed et iis, qui díligunt advéntum ejus.
Graduale (Ps 91:13; 91:14)
Justus ut palma florébit: sicut cedrus Líbani multiplicábitur in domo Dómini.
Ad annuntiándum mane misericórdiam tuam, et veritátem tuam per noctem. Allelúja, allelúja.
Justus germinábit sicut lílium: et florébit in ætérnum ante Dóminum. Allelúja.
Secreta
Múnera tibi, Dómine, dicáta sanctífica: ut, méritis beáti Domínici Confessóris tui, nobis profíciant ad medélam.
Postcommunio
Concéde, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, qui peccatórum nostrórum póndere prémimur, beáti Domínici Confessóris tui patrocínio sublevémur.
Ad maiorem Dei gloriam