Saturday, July 10, 2077

Ss. Septem Fratrum Martyrum, ac Rufinæ et Secundæ Virginum et Martyrum

III classis Ruber post Pentecosten

Propria Missæ

Introitus (Ps 112:1; 112:9)
Laudáte, púeri, Dóminum, laudáte nomen Dómini: qui habitáre facit stérilem in domo, matrem filiórum lætántem.
Sit nomen Dómini benedíctum: ex hoc nunc, ei usque in sǽculum.
Laudáte, púeri, Dóminum, laudáte nomen Dómini: qui habitáre facit stérilem in domo, matrem filiórum lætántem.
Graduale (Ps 123:7-8)
Anima nostra, sicut passer, erépta est de láqueo venántium.
Láqueus contrítus est, et nos liberáti sumus: adjutórium nostrum in nómine Dómini, qui fecit cœlum et terram.
Allelúja, allelúja.
Hæc est vera fratérnitas, quæ vicit mundi crímina: Christum secuta est, ínclita tenens regna cœléstia. Allelúja.
Evangelium (Matt 12:46-50)
Sequéntia ++ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
In illo témpore: Loquente Jesu ad turbas, ecce, Mater ejus et fratres stabant foris, quæréntes loqui ei. Dixit autem ei quidam: Ecce, mater tua et fratres tui foris stant, quæréntes te. At ipse respóndens dicénti sibi, ait: Quæ est mater mea et qui sunt fratres mei? Et exténdens manum in discípulos suos, dixit: Ecce mater mea et fratres mei. Quicúmque enim fécerit voluntátem Patris mei, qui in cœlis est: ipse meus frater et soror et mater est.
Secreta
Sacrifíciis præséntibus, quǽsumus, Dómine, inténde placátus: et, intercedéntibus Sanctis tuis, devotióni nostræ profíciant et salúti.
Postcommunio
Quǽsumus, omnípotens Deus: ut, intercedéntibus Sanctis tuis, illíus salutáris capiámus efféctum; cujus per heec mystéria pignus accépimus.
GradualeP
Allelúja, allelúja.
Hæc est vera fratérnitas, quæ vicit mundi crímina: Christum secuta est, ínclita tenens regna cœléstia. Allelúja.
Te Mártyrum candidátus laudat exércitus, Dómine. Allelúja.
Ad maiorem Dei gloriam