Saturday, September 21, 2075

S. Matthæi Apostoli et Evangelistæ

II classis Ruber post Pentecosten

Propria Missæ

Oratio
Beáti Apóstoli et Evangelístæ Matthǽi, Dómine, précibus adjuvémur: ut, quod possibílitas nostra non óbtinet, ejus nobis intercessióne donétur.
Graduale (Ps 111:1-2)
Beátus vir, qui timet Dóminum: in mandátis ejus cupit nimis.
Potens in terra erit semen ejus: generátio rectórum benedicétur.
Allelúja, allelúja.
Te gloriosus Apostolórum chorus laudat, Dómine. Allelúja.
Evangelium (Matt 9:9-13)
Sequéntia ++ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
In illo témpore: Vidit Jesus hóminem sedéntem in telónio, Matthǽum nómine. Et
ait illi: Séquere me. Et surgens, secútus est eum. Et factum est, discumbénte
eo in domo, ecce, multi publicáni et peccatóres veniéntes discumbébant cum Jesu
et discípulis ejus. Et vidéntes pharisæi, dicébant discípulis ejus: Quare cum
publicánis et peccatóribus mandúcat Magíster vester? At Jesus áudiens, ait: Non est opus valéntibus médicus, sed male habéntibus. Eúntes autem díscite, quid est: Misericórdiam volo, et non sacrifícium. Non enim veni vocáre justos, sed peccatóres.
Offertorium (Ps 20:4-5)
Posuísti, Dómine, in cápite ejus corónam de lápide pretióso: vitam pétiit a te, et tribuísti ei, allelúja.
Secreta
Supplicatiónibus beáti Matthæi Apóstoli et Evangelístæ, quǽsumus, Dómine, Ecclésiæ tuæ commendétur oblátio: cujus magníficis prædicatiónibus erúditur.
Communio (Ps 20:6)
Magna est glória ejus in salutári tuo: glóriam et magnum deI córem ímpones super eum, Dómine.
Postcommunio
Percéptis, Dómine, sacraméntis, beáto Matthæo Apóstolo tuo et Evangelísta interveniénte, deprecámur: ut, quæ pro ejus celebráta sunt glória, nobis profíciant ad medélam.
Ad maiorem Dei gloriam