Tuesday, October 11, 2072

Maternitatis B. Mariæ Virginis

II classis Albus post Pentecosten

Propria Missæ

Introitus (Isa 7:14)
Ecce Virgo concípiet, et páriet fílium, et vocábitur nomen ejus Emmánuel.
Cantáte Dómino cánticum novum: quia mirabília fecit.
Ecce Virgo concípiet, et páriet fílium, et vocábitur nomen ejus Emmánuel.
Oratio
Deus, qui de beátæ Maríæ Vírginis útero Verbum tuum, Angelo nuntiánte, carnem suscípere voluísti: præsta supplícibus tuis; ut, qui vere eam Genitrícem Dei crédimus, ejus apud te intercessiónibus adjuvémur.
Graduale (Isa 11:1-2)
Egrediétur virga de rádice Jesse, et flos de rádice ejus ascéndet.
Et requiéscet super eum Spíritus Dómini.
Allelúja, allelúja.
Virgo Dei Génitrix, quem totus non capit orbis, in tua se clausit víscera factus homo. Allelúja.
Evangelium (Luc 2:43-51)
Sequéntia ++ sancti Evangélii secúndum Lucam
In illo témpore: Cum redírent, remánsit puer Jesus in Jerúsalem, et non cognovérunt paréntes ejus. Existimántes autem illum esse in comitátu, venérunt iter diei, et requirébant eum inter cognátos, et notos. Et non inveniéntes, regréssi sunt in Jerúsalem, requiréntes eum. Et factum est, post tríduum invenérunt illum in templo sedéntem in médio doctórum, audiéntem illos, et interrogántem eos. Stupébant autem omnes, qui eum audiébant, super prudéntia et respónsis ejus. Et vidéntes admiráti sunt. Et dixit mater ejus ad illum: Fili, quid fecísti nobis sic? ecce pater tuus, et ego doléntes quærebámus te. Et ait ad illos: Quid est quod me quærebátis? nesciebátis quia in his, quæ Patris mei sunt, opórtet me esse? Et ipsi non intellexérunt verbum, quod locútus est ad eos. Et descéndit cum eis, et venit Názareth: et erat súbditus illis.
Offertorium (Matt 1:18)
Cum esset desponsáta mater ejus María Joseph, invénta est in útero habens de Spíritu Sancto.
Ad maiorem Dei gloriam