Monday, February 22, 2072

In Cathedra S. Petri Apostoli Antiochiæ

III classis Ruber Septuagesima

Propria Missæ

Tractus (Ps 106:32; 106:31)
Exáltent eum in Ecclésia plebis: et in cáthedra seniórum laudent eum.
Confiteántur Dómino misericórdiæ ejus; et mirabília ejus fíliis hóminum.
Oratio Petri
Deus, qui beáto Petro Apóstolo tuo, collátis clávibus regni cœléstis, ligándi atque solvéndi pontifícium tradidísti: concéde; ut, intercessiónis ejus auxílio, a peccatórum nostrórum néxibus liberémur:
Oratio Pauli
Deus, qui multitúdinem géntium beáti Pauli Apóstoli prædicatióne docuísti: da nobis, quǽsumus; ut, cujus commemoratiónem cólimus, ejus apud te patrocínia sentiámus.
Secreta Petri
Ecclésiæ tuæ, quǽsumus, Dómine, preces et hóstias beáti Petri Apóstoli comméndet orátio: ut, quod pro illíus glória celebrámus, nobis prosit ad véniam.
Postcommunio Petri
Lætíficet nos, Dómine, munus oblátum: ut, sicut in Apóstolo tuo Petro te mirábilem prædicámus; sic per illum tuæ sumámus indulgéntiæ largitátem.
Ad maiorem Dei gloriam