Friday, February 5, 2072

S. Agathæ Virginis et Martyris

III classis Ruber Tempus Epiphaniæ

Propria Missæ

Introitus (Ps 44:2)
Gaudeámus omnes in Dómino, diem festum celebrántes sub honóre beátæ Agathæ Vírginis et Martyris: de cujus passióne gaudent Angeli et colláudant Fílium Dei.
Eructávit cor meum verbum bonum: dico ego ópera mea Regi.
Gaudeámus omnes in Dómino, diem festum celebrántes sub honóre beátæ Agathæ Vírginis et Martyris: de cujus passióne gaudent Angeli et colláudant Fílium Dei.
Lectio (1 Cor 1:26-31)
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corinthios
Fratres: Vidéte vocatiónem vestram: quia non multi sapiéntes secúndum carnem, non multi poténtes, non multi nóbiles: sed quæ stulta sunt mundi elégit Deus, ut confúndat sapiéntes: et infírma mundi elégit Deus, ut confúndat fórtia: et ignobília mundi et contemptibília elégit Deus, et ea quæ non sunt, ut ea quæ sunt destrúeret: ut non gloriétur omnis caro in conspéctu ejus. Ex ipso autem vos estis in Christo Jesu, qui factus est nobis sapiéntia a Deo, et justítia, et sanctificátio, et redémptio: ut, quemádmodum scriptum est: Qui gloriátur, in Dómino gloriétur.
Graduale (Ps 118:46)
Adjuvábit eam Deus vultu suo: Deus in médio ejus, non commovébitur.
Flúminis impetus lætíficat civitátem Dei: sanctificávit tabernáculum suum Altíssimus. Allelúja, allelúja.
Loquébar de testimóniis tuis in conspéctu regum, et non confundébar. Allelúja.
Tractus (Ps 125:5-6)
Adjuvábit eam Deus vultu suo: Deus in médio ejus, non commovébitur.
Flúminis impetus lætíficat civitátem Dei: sanctificávit tabernáculum suum Altíssimus.
Qui séminant in lácrimis, in gáudio metent.
Eúntes ibant et fiébant, mitténtes semina sua.
Veniéntes autem vénient cum exsultatióne, portántes manípulos suos.
Offertorium (Ps 44:15)
Afferéntur Regi Vírgines post eam: próximæ ejus afferéntur tibi.
Communio
Qui me dignátus est ab omni plaga curáre et mamíllam meam meo péctori restitúere, ipsum ínvoco Deum vivum.
Name
Agathæ
Postcommunio=Agatha
Ad maiorem Dei gloriam