Saturday, August 2, 2070

S. Alfonsi Mariæ de Ligorio Episc. Conf. et Eccles. Doct.

III classis Albus post Pentecosten

Propria Missæ

Introitus (Luc 4:18)
Spíritus Dómini super me: propter quod unxit me: evangelizáre paupéribus misit me, sanáre contrítos corde.
Atténdite, pópule meus, legem meam: inclináte aurem vestram in verba oris mei.
Spíritus Dómini super me: propter quod unxit me: evangelizáre paupéribus misit me, sanáre contrítos corde.
Oratio
Deus, qui per beátum Alfónsum Maríam Confessórem tuum atque Pontíficem, animárum zelo succénsum, Ecclésiam tuam nova prole fecundásti: quǽsumus; ut, ejus salutáribus mónitis edócti et exémplis roboráti, ad te perveníre felíciter valeámus.
Lectio (2 Tim 2:1-7)
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Timótheum
Caríssime: Confortáre in grátia, quæ est in Christo Jesu: et quæ audísti a me per multos testes, hæc comménda fidélibus homínibus, qui idónei erunt et alios docére. Labóra sicut bonus miles Christi Jesu. Nemo mílitans Deo ímplicat se negótiis sǽculáribus: ut ei pláceat, cui se probávit. Nam et qui certat in agóne, non coronátur, nisi legítime certáverit. Laborántem agrícolam opórtet primum de frúctibus percípere. Intéllege quæ dico: dabit enim tibi Dóminus in ómnibus intelléctum.
Graduale (Ps 118:52-53)
Memor fui judiciórum tuórum a sǽculo, Dómine, et consolátus sum: deféctio ténuit me pro peccatóribus derelinquéntibus legem tuam.
Justítiam tuam non abscóndi in corde meo: veritátem tuam et salutáre tuum dixi. Allelúja, allelúja.
Ipse est diréctus divínitus in pæniténtiam gentis, et tulit abominatiónes impietátis: et gubernávit ad Dóminum cor ipsíus: et in diébus peccatórum corroborávit pietátem. Allelúja.
Tractus (Ps 34:13)
Ego autem, cum mihi molésti essent, induébar cilício: humiliábam in jejúnio ánimam meam: et orátio mea in sinu meo convertátur.
Parásti in conspéctu meo mensam advérsus eos, qui tríbulant me: impinguásti in óleo caput meum, et calix meus inébrians quam præclárus est!
Factus sum infírmis infírmus, ut infírmos lucrifácerem.
Offertorium (Prov 3:9; 3:27)
Hónora Dóminum de tua substántia, et de primítiis ómnium frugum tuárum da ei. Noli prohibére benefácere eum, qui potest: si vales, et ipse bénefac.
Secreta
Cœlésti, Dómine Jesu Christe, sacrifícii igne corda nostra in odórem suavitátis exúre: qui beáto Alfónso Maríæ tribuísti et hæc mystéria celebráre, et per éadem hóstiam tibi sanctam seípsum exhibére:
Communio (Eccli 50:1; 50:9)
Sacérdos magnus, qui in vita sua suffúlsit domum, et in diébus suis corroborávit templum, quasi ignis effúlgens et thus ardens in igne.
Postcommunio
Deus, qui beátum Alfónsum Maríam Confessórem tuum atque Pontíficem fidelem divíni mystérii dispensatórem et præcónem effecísti: ejus méritis precibúsque concéde; ut fidéles tui et frequénter percípiant, et percipiéndo sine fine colláudent.
GradualeP (Ps 132:1-2)
Allelúja, allelúja.
Ecce, quam bonum et quam jucúndum, habitáre fratres in unum! Sicut unguéntum in cápite, quod descéndit in barbam, barbam Aaron. Allelúja.
Pósui vos, ut eátis et fructum afferátis: et fructus vester máneat. Allelúja.
Ad maiorem Dei gloriam