Monday, October 4, 2066

S. Francisci Confessoris

III classis Albus post Pentecosten

Propria Missæ

Oratio
Deus, qui Ecclésiam tuam, beáti Francisci méritis fœtu novæ prolis amplíficas: tríbue nobis; ex ejus imitatióne, terréna despícere et cœléstium donórum semper participatióne gaudére.
Tractus (Ps 111:1-3)
Beátus vir, qui timet Dóminum: in mandátis ejus cupit nimis.
Potens in terra erit semen ejus: generátio rectórum benedicétur.
Glória et divítiæ in domo ejus: et justítia ejus manet in sǽculum sǽculi.
Evangelium (Matt 11:25-30)
Sequéntia ++ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
In illo témpore: Respóndens Jesus, dixit: Confíteor tibi, Pater, Dómine cœli et terræ, quia abscondísti hæc a sapiéntibus et prudéntibus, et revelásti ea párvulis. Ita, Pater: quóniam sic fuit plácitum ante te. Omnia mihi trádita sunt a Patre meo. Et nemo novit Fílium nisi Pater: neque Patrem quis novit nisi Fílius, et cui volúerit Fílius reveláre. Veníte ad me, omnes, qui laborátis et oneráti estis, et ego refíciam vos. Tóllite jugum meum super vos, et díscite a me, quia mitis sum et húmilis corde: et inveniétis réquiem animábus vestris. Jugum enim meum suave est et onus meum leve.
Postcommunio
Ecclésiam tuam, quǽsumus, Dómine, grátia cœléstis amplíficet: quam beáti Francísci Confessóris tui illumináre voluísti gloriósis méritis et exémplis.
GradualeP (Ps 111:1)
Allelúja, allelúja.
Francíscus pauper et húmilis cœlum dives ingréditur, hymnis cœléstibus honorátur.
Beátus vir, qui timet Dóminum: in mandátis ejus cupit nimis. Allelúja.
Ad maiorem Dei gloriam