Tuesday, October 20, 2065

S. Joannis Cantii Confessoris

III classis Albus post Pentecosten

Propria Missæ

Introitus (Eccli 18:12-13)
Miserátio hóminis circa próximum: misericórdia autem Dei super omnem carnem. Qui misericórdiam habet, docet et érudit quasi pastor gregem suum.
Beátus vir, qui non ábiit in consílio impiórum, et in via peccatórum non stetit, et in cáthedra pestiléntiæ non sedit.
Miserátio hóminis circa próximum: misericórdia autem Dei super omnem carnem. Qui misericórdiam habet, docet et érudit quasi pastor gregem suum.
Oratio
Da, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, sancti Joánnis Confessóris exémplo in sciéntia Sanctórum proficiéntes atque áliis misericórdiam exhibéntes; ejus méritis, indulgéntiam apud te consequámur.
Lectio (Jac 2:12-17)
Léctio Epístolæ beáti Jacóbi Apóstoli
Carissimi: Sic loquímini, et sic fácite sicut per legem libertátis incipiéntes judicári. Judícium enim sine misericórdia illi, qui non fecit misericórdiam: superexáltat autem misericórdia judícium. Quid próderit, fratres mei, si fidem quis dicat se habére, ópera autem non hábeat? Numquid poterit fides salváre eum? Si autem frater et soror nudi sint, et indígeant victu quotidiáno, dicat autem áliquis ex vobis illis: Ite in pace, calefacímini et saturámini: non dedéritis autem eis, quæ necessária sunt córpori, quid próderit? Sic et fides, si non hábeat ópera, mórtua est in semetípsa.
Graduale (Ps 106:8-9)
Confiteántur Dómino misericórdiæ ejus: et mirabília ejus fíliis hóminum.
Quia satiávit ánimam inánem: et ánimam esuriéntem satiavit bonis. Allelúja, allelúja.
Manum suam apéruit ínopi: et palmas suas exténdit ad páuperem. Allelúja.
Offertorium (Job 29:14-16)
Justítia indútus sum, et vestívi me, sicut vestiménto et diadémate, judício meo. Oculus fui cæco et pes claudo: pater eram páuperum.
Secreta
Has, quǽsumus, Dómine, hóstias sancti Joánnis Confessóris tui méritis benígnus assúme: et præsta; ut, te super ómnia et omnes propter te diligéntes, corde tibi et ópere placeámus.
Communio (Luc 6:38)
Date, et dábitur vobis: mensúram bonam et confértam et coagitátam et supereffluéntem dabunt in sinum vestrum.
Postcommunio
Pretiósi Córporis et Sánguinis tui, Dómine, pasti delíciis, tuam súpplices deprecámur clementiam: ut, sancti Joánnis Confessóris tui méritis et exémplis, ejúsdem caritátis imitatóres effécti, consórtes simus et glóriæ:
GradualeP (Ps 31:20)
Allelúja, allelúja.
Manum suam apéruit ínopi: et palmas suas exténdit ad páuperem.
Beátus vir, qui timet Dóminum: in mandátis ejus cupit nimis. Allelúja.
Ad maiorem Dei gloriam