Monday, June 2, 2064

Feria Secunda infra Hebdomadam I post Octavam Pentecostes

IV classis Viridis post Pentecosten
Commemorationes
Ss. Marcellini, Petri, atque Erasmi, Episcopi, Martyrum

Propria Missæ

Oratio
Deus, in te sperántium fortitúdo, adésto propítius invocatiónibus nostris: et, quia sine te nihil potest mortális infírmitas, præsta auxílium grátiæ tuæ; ut, in exsequéndis mandátis tuis, et voluntáte tibi et actióne placeámus.
Secreta
Hostias nostras, quǽsumus, Dómine, tibi dicátas placátus assúme: et ad perpetuum nobis tríbue proveníre subsídium.
Postcommunio
Tantis, Dómine, repléti munéribus: præsta, quǽsumus; ut et salutária dona capiámus, et a tua numquam laude cessémus.
Ad maiorem Dei gloriam