Sunday, December 18, 2061

Dominica IV Adventus

I classis Violaceus Adventus
Statio: Sanctorum Duodecim Apostolorum

Propria Missæ

Introitus (Isa 45:8)
Roráte, cœli, désuper, et nubes pluant justum: aperiátur terra, et gérminet Salvatórem
Cœli enárrant glóriam Dei: et ópera mánuum ejus annúntiat firmaméntum.
Roráte, cœli, désuper, et nubes pluant justum: aperiátur terra, et gérminet Salvatórem
Oratio
Excita, quǽsumus, Dómine, poténtiam tuam, et veni: et magna nobis virtúte succúrre; ut per auxílium grátiæ tuæ, quod nostra peccáta præpédiunt, indulgéntia tuæ propitiatiónis accéleret:
Lectio (1 Cor 4:1-5)
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corínthios
Fratres: Sic nos exístimet homo ut minístros Christi, et dispensatóres mysteriórum Dei. Hic jam quǽritur inter dispensatóres, ut fidélis quis inveniátur. Mihi autem pro mínimo est, ut a vobis júdicer aut ab humáno die: sed neque meípsum júdico. Nihil enim mihi cónscius sum: sed non in hoc justificátus sum: qui autem júdicat me, Dóminus est. Ítaque nolíte ante tempus judicáre, quoadúsque véniat Dóminus: qui et illuminábit abscóndita tenebrárum, et manifestábit consília córdium: et tunc laus erit unicúique a Deo.
Graduale (Ps 144:18; 144:21)
Prope est Dóminus ómnibus invocántibus eum: ómnibus, qui ínvocant eum in veritáte.
Laudem Dómini loquétur os meum: et benedícat omnis caro nomen sanctum ejus. Allelúja, allelúja,
Veni, Dómine, et noli tardáre: reláxa facínora plebis tuæ Israël. Allelúja.
Alleluia (Ps 144:18; 144:21)
Prope est Dóminus ómnibus invocántibus eum: ómnibus, qui ínvocant eum in veritáte.
Laudem Dómini loquétur os meum: et benedícat omnis caro nomen sanctum ejus.
Offertorium (Luc 1:28)
Ave, María, gratia plena; Dóminus tecum: benedícta tu in muliéribus, et benedíctus fructus ventris tui.
Postcommunio
Sumptis munéribus, quǽsumus, Dómine: ut, cum frequentatióne mystérii, crescat nostræ salútis efféctus.
Ad maiorem Dei gloriam