Wednesday, June 30, 2060

In Commemoratione S. Pauli Apostoli

III classis Ruber post Pentecosten

Propria Missæ

Lectio (Gal 1:11-20)
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Gálatas
Fratres: Notum vobis facio Evangélium, quod evangelizátum est a me, quia non est secúndum hóminem: neque enim ego ab hómine accépi illud neque dídici, sed per revelatiónem Jesu Christi. Audístis enim conversatiónem meam aliquándo in Judaísmo: quóniam supra modum persequébar Ecclésiam Dei, et expugnábam illam, et proficiébam in Judaísmo supra multos coætáneos meos in génere meo, abundántius æmulátor exsístens paternárum mearum traditiónum. Cum autem plácuit ei, qui me segregávit ex útero matris meæ, et vocávit per grátiam suam, ut reveláret Fílium suum in me, ut evangelizárem illum in géntibus: contínuo non acquiévi carni et sánguini, neque veni Jerosólymam ad antecessóres meos Apóstolos: sed ábii in Arábiam: et íterum revérsus sum Damáscum: déinde post annos tres veni Jerosólymam vidére Petrum, et mansi apud eum diébus quíndecim: álium autem Apostolórum vidi néminem, nisi Jacóbum fratrem Dómini. Quæ autem scribo vobis, ecce coram Deo, quia non méntior.
Graduale (Gal 2:8-9)
Qui operátus est Petro in apostolátum, operátus est et mihi inter gentes: et cognovérunt grátiam Dei, quæ data est mihi.
Grátia Dei in me vácua non fuit: sed grátia ejus semper in me manet. Allelúja, allelúja.
Sancte Paule Apóstole, prædicátor veritátis et doctor géntium, intercéde pro nobis. Allelúja.
Tractus
Tu es vas electiónis, sancte Paule Apóstole: vere digne es glorificándus.
Prædicátor veritátis et doctor géntium in fide et veritáte.
Per te omnes gentes cognovérunt grátiam Dei.
Intercéde pro nobis ad Deum, qui te elégit.
Oratio Pauli
Deus, qui multitúdinem géntium beáti Pauli Apóstoli prædicatióne docuísti: da nobis, quǽsumus; ut, cujus natalícia cólimus, ejus apud te patrocínia sentiámus.
GradualeP (Ps 106:8)
Allelúja, allelúja.
Confiteántur Dómino misericórdiæ ejus. et mirabília ejus fíliis hóminum. Allelúja.
Sancte Paule Apóstole, prædicátor veritátis et doctor géntium, intercéde pro nobis. Allelúja.
Postcommunio Pauli
Percéptis, Dómine, sacraméntis: beáto Paulo Apóstolo tuo interveniénte, deprecámur; ut, quæ pro illíus celebráta sunt glória, nobis profíciant ad medélam.
Ad maiorem Dei gloriam