Sunday, May 30, 2060

Dominica infra Octavam Ascensionis

II classis Albus Tempus Paschale
Commemorationes
S. Felicis I Papæ et Martyris

Propria Missæ

Introitus (Ps 26:7; 26:8; 26:9)
Exáudi, Dómine, vocem meam, qua clamávi ad te, allelúja: tibi dixit cor meum, quæsívi vultum tuum, vultum tuum, Dómine, requíram: ne avértas fáciem tuam a me, allelúja, allelúja.
Dóminus illuminátio mea et salus mea: quem timébo?
Exáudi, Dómine, vocem meam, qua clamávi ad te, allelúja: tibi dixit cor meum, quæsívi vultum tuum, vultum tuum, Dómine, requíram: ne avértas fáciem tuam a me, allelúja, allelúja.
Oratio
Omnípotens sempitérne Deus: fac nos tibi semper et devótam gérere voluntátem; et majestáti tuæ sincéro corde servíre.
Lectio (1 Pet 4:7-11)
Léctio Epístolæ beáti Petri Apóstoli
Caríssimi: Estóte prudéntes et vigiláte in oratiónibus. Ante ómnia autem mútuam in vobismetípsis caritátem contínuam habéntes: quia cáritas óperit multitúdinem peccatórum. Hospitáles ínvicem sine murmuratióne: unusquísque, sicut accépit grátiam, in altérutrum illam administrántes, sicut boni dispensatóres multifórmis grátiæ Dei. Si quis lóquitur, quasi sermónes Dei: si quis minístrat, tamquam ex virtúte, quam adminístrat Deus: ut in ómnibus honorificétur Deus per Jesum Christum, Dóminum nostrum.
Graduale (Ps 46:9)
Allelúja, allelúja.
Regnávit Dóminus super omnes gentes: Deus sedet super sedem sanctam suam. Allelúja.
Non vos relínquam órphanos: vado, et vénio ad vos, et gaudébit cor vestrum. Allelúja.
Evangelium (Joannes 15:26-27; 16:1-4)
Sequéntia ++ sancti Evangélii secúndum Joánnem
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Cum vénerit Paráclitus, quem ego mittam vobis a Patre, Spíritum veritátis, qui a Patre procédit, ille testimónium perhibébit de me: et vos testimónium perhibébitis, quia ab inítio mecum estis. Hæc locútus sum vobis, ut non scandalizémini. Absque synagógis fácient vos: sed venit hora, ut omnis, qui intérficit vos, arbitrétur obséquium se præstáre Deo. Et hæc fácient vobis, quia non novérunt Patrem neque me. Sed hæc locútus sum vobis: ut, cum vénerit hora eórum, reminiscámini, quia ego dixi vobis.
Offertorium (Ps 46:6)
Ascéndit Deus in jubilatióne, et Dóminus in voce tubæ, allelúja.
Secreta
Sacrifícia nos, Dómine, immaculáta puríficent: et méntibus nostris supérnæ grátiæ dent vigórem.
Communio (Joannes 17:12-13; 17:15)
Pater, cum essem cum eis, ego servábam eos, quos dedísti mihi, allelúja: nunc autem ad te vénio: non rogo, ut tollas eos de mundo, sed ut serves eos a malo, allelúja, allelúja.
Postcommunio
Repléti, Dómine, munéribus sacris: da, quǽsumus; ut in gratiárum semper actióne maneámus.
Commemoratio Oratio
Concéde, quǽsumus, oninípotens Deus: ut, qui hodiérna die Unigénitum tuum, Redemptórem nostrum, ad cœlos ascendísse crédimus; ipsi quoque mente in cœléstibus habitémus.
Commemoratio Secreta
Súscipe, Dómine, múnera, quæ pro Fílii tui gloriósa Ascensióne deférimus: et concéde propítius; ut a præséntibus perículis liberémur, et ad vitam perveniámus ætérnam.
Commemoratio Postcommunio
Præsta nobis, quǽsumus, omnípotens et miséricors Deus: ut, quæ visibílibus mystériis suménda percépimus, invisíbili consequámur efféctu.
Ad maiorem Dei gloriam