Thursday, July 31, 2059

S. Ignatii Confessoris

III classis Albus post Pentecosten

Propria Missæ

Introitus (Philipp 2:10-11)
In nómine Jesu omne genu flectátur, cœléstium, terréstrium et infernórum: et omnis lingua confiteátur, quia Dóminus Jesus Christus in glória est Dei Patris.
Gloriabúntur in te omnes, qui díligunt nomen tuum: quóniam tu benedíces justo.
In nómine Jesu omne genu flectátur, cœléstium, terréstrium et infernórum: et omnis lingua confiteátur, quia Dóminus Jesus Christus in glória est Dei Patris.
Oratio
Deus, qui ad majórem tui nóminis glóriam propagándam, novo per beátum Ignátium subsídio militántem Ecclésiam roborásti: concéde; ut, ejus auxílio et imitatióne certántes in terris, coronári cum ipso mereámur in cœlis.
Secreta
Adsint, Dómine Deus, oblatiónibus nostris sancti Ignátii benígna suffrágia: ut sacrosáncta mystéria, in quibus omnis sanctitátis fontem constituísti, nos quoque in veritáte sanctíficet.
Communio (Luc 12:49)
Ignem veni míttere in terram: et quid volo, nisi ut accendátur?
Postcommunio
Laudis hóstia, Dómine, quam pro sancto Ignátio grátias agentes obtúlimus: ad perpétuam nos majestátis tuæ laudatiónem, ejus intercessióne, pérducat.
Ad maiorem Dei gloriam