Wednesday, October 23, 2058

S. Antonii Mariæ Claret Episcopi et Confessoris

III classis Albus post Pentecosten

Propria Missæ

Introitus (Ps 131:9-10)
Sacerdótes tui, Dómine, induántur justítiam, et sancti tui exsúltent. Propter David servum tuum non avértas fáciem christi tui.
Meménto, Dómine, David, et omnis mansuetúdinis ejus:
Sacerdótes tui, Dómine, induántur justítiam, et sancti tui exsúltent. Propter David servum tuum non avértas fáciem christi tui.
Oratio
Deus, qui beátum Antónium Maríam Confessórem tuum atque Pontíficem, apostólicis virtútibus sublimásti, et per eum novas in Ecclésia clericórum ac vírginum famílias collegísti: concéde, quǽsumus; ut, eius dirigéntibus mónitis ac suffragántibus méritis, animárum salútem quǽrere iúgiter studeámus.
Lectio (Heb 7:23-27)
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Hebrǽos
Fratres : Plures facti sunt sacerdótes, idcírco quod morte prohiberéntur permanére : Iesus autem, eo quod máneat in ætérnum, sempitérnum habet sacerdótium. Unde et salváre in perpétuum potest accedéntes per semetípsum ad Deum : semper vivens ad interpellándum pro nobis. Talis enim decébat, ut nobis esset póntifex, sanctus, ínnocens, impollútus, segregátus a peccatóribus, et excélsior cælis factus : qui non habet necessitátem cotídie, quemádmodum sacerdótes, prius pro suis delíctis hóstias offérre, deínde pro pópuli : hoc enim fecit semel, seípsum offeréndo, Jesus Christus, Dóminus noster.
Graduale (Ps 131:16-17)
Sacerdótes ejus índuam salutári, et sancti ejus exsultatióne exsultábunt.
Illuc prodúcam cornu David; parávi lucérnam christo meo. Allelúia, allelúia.
Jurávit Dóminus, et non pœnitébit eum: Tu es sacérdos in ætérnum secúndum órdinem Melchísedech. Allelúia.
Evangelium (Matt 24:42-47)
Lectio sancti Evangelii secundum Matthǽum
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Vigiláte ergo, quia nescítis qua hora Dóminus vester ventúrus sit. Illud autem scitóte, quóniam si sciret paterfamílias qua hora fur ventúrus esset, vigiláret útique, et non síneret pérfodi domum suam. Ideo et vos estóte paráti: quia qua nescítis hora Fílius hóminis ventúrus est. Quis, putas, est fidélis servus, et prudens, quem constítuit dóminus suus super famíliam suam ut det illis cibum in témpore? Beátus ille servus, quem cum vénerit dóminus ejus, invénerit sic faciéntem. Amen dico vobis, quóniam super ómnia bona sua constítuet eum.
Name
Antónium Maríam
Secreta=Antónii Maríæ
Postcommunio=Antónii Maríæ
Ad maiorem Dei gloriam