Sunday, December 3, 2056

Dominica I Adventus

I classis Violaceus Adventus
Commemorationes
S. Francisci Xaverii Confessoris
Statio: Sanctae Mariae Maioris

Propria Missæ

Introitus (Ps 24:1-3)
Ad te levávi ánimam meam: Deus meus, in te confído, non erubéscam: neque irrídeant me inimíci mei: étenim univérsi, qui te exspéctant, non confundéntur.
Vias tuas, Dómine, demónstra mihi: et sémitas tuas édoce me.
Ad te levávi ánimam meam: Deus meus, in te confído, non erubéscam: neque irrídeant me inimíci mei: étenim univérsi, qui te exspéctant, non confundéntur.
Oratio
Excita, quǽsumus, Dómine, poténtiam tuam, et veni: ut ab imminéntibus peccatórum nostrórum perículis, te mereámur protegénte éripi, te liberánte salvári:
Lectio (Rom 13:11-14)
Lectio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Romános
Fratres: Sciéntes, quia hora est jam nos de somno súrgere. Nunc enim própior est nostra salus, quam cum credídimus. Nox præcéssit, dies autem appropinquávit. Abjiciámus ergo ópera tenebrárum, et induámur arma lucis. Sicut in die honéste ambulémus: non in comessatiónibus et ebrietátibus, non in cubílibus et impudicítiis, non in contentióne et æmulatióne: sed induímini Dóminum Jesum Christum.
Graduale (Ps 24:3; 24:4)
Univérsi, qui te exspéctant, non confundéntur, Dómine.
Vias tuas, Dómine, notas fac mihi: et sémitas tuas édoce me. Allelúja, allelúja.
Osténde nobis, Dómine, misericórdiam tuam: et salutáre tuum da nobis. Allelúja.
Alleluia (Ps 24:3; 24:4)
Univérsi, qui te exspéctant, non confundéntur, Dómine.
Vias tuas, Dómine, notas fac mihi: et sémitas tuas édoce me.
Evangelium (Luc 21:25-33)
Sequéntia ++ sancti Evangélii secundum Lucam
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Erunt signa in sole et luna et stellis, et in terris pressúra géntium præ confusióne sónitus maris et flúctuum: arescéntibus homínibus præ timóre et exspectatióne, quæ supervénient univérso orbi: nam virtútes cœlórum movebúntur. Et tunc vidébunt Fílium hóminis veniéntem in nube cum potestáte magna et majestáte. His autem fíeri incipiéntibus, respícite et leváte cápita vestra: quóniam appropínquat redémptio vestra. Et dixit illis similitúdinem: Vidéte ficúlneam et omnes árbores: cum prodúcunt jam ex se fructum, scitis, quóniam prope est æstas. Ita et vos, cum vidéritis hæc fíeri, scitóte, quóniam prope est regnum Dei. Amen, dico vobis, quia non præteríbit generátio hæc, donec ómnia fiant. Cœlum et terra transíbunt: verba autem mea non transíbunt.
Offertorium (Ps 24:1-3)
Ad te levávi ánimam meam: Deus meus, in te confído, non erubéscam: neque irrídeant me inimíci mei: étenim univérsi, qui te exspéctant, non confundéntur.
Secreta
Hæc sacra nos, Dómine, poténti virtúte mundátos ad suum fáciant purióres veníre princípium.
Communio (Ps 84:13)
Dóminus dabit benignitátem: et terra nostra dabit fructum suum.
Postcommunio
Suscipiámus, Dómine, misericórdiam tuam in médio templi tui: ut reparatiónis nostræ ventúra sollémnia cóngruis honóribus præcedámus.
Ad maiorem Dei gloriam