Monday, December 8, 2053

In Conceptione Immaculata Beatæ Mariæ Virginis

I classis Albus Adventus

Propria Missæ

Introitus (Is 61:10)
Gaudens gaudébo in Dómino, et exsultábit ánima mea in Deo meo: quia índuit me vestiméntis salútis: et induménto justítiæ circúmdedit me, quasi sponsam ornátam monílibus suis.
Exaltábo te, Dómine, quóniam suscepísti me: nec delectásti inimícos meos super me.
Gaudens gaudébo in Dómino, et exsultábit ánima mea in Deo meo: quia índuit me vestiméntis salútis: et induménto justítiæ circúmdedit me, quasi sponsam ornátam monílibus suis.
Oratio
Deus, qui per immaculátam Vírginis Conceptiónem dignum Fílio tuo habitáculum præparásti: quǽsumus; ut, qui ex morte ejúsdem Filii tui prævísa eam ab omni labe præservásti, nos quoque mundos ejus intercessióne ad te perveníre concédas.
Graduale (Judith 13:23)
Benedícta es tu. Virgo María, a Dómino, Deo excélso, præ ómnibus muliéribus super terram.
Tu glória Jerúsalem, tu lætítia Israël, tu honorificéntia pópuli nostri. Allelúja, allelúja.
Tota pulchra es, María: et mácula originális non est in te. Allelúja.
Tractus (Ps 86:1-2)
Fundaménta ejus in móntibus sanctis: díligit Dóminus portas Sion super ómnia tabernácula Jacob.
Gloriósa dicta sunt de te, cívitas Dei.
Homo natus est in ea, et ipse fundávit eam Altíssimus.
Evangelium (Luc 1:26-28)
Sequéntia ++ sancti Evangélii secúndum Lucam
In illo témpore: Missus est Angelus Gábriël a Deo in civitátem Galilææ, cui nomen Názareth, ad Vírginem desponsátam viro, cui nomen erat Joseph, de domo David, et nomen Vírginis María. Et ingréssus Angelus ad eam, dixit: Ave, grátia plena; Dóminus tecum: benedícta tu in muliéribus.
Offertorium (Luc 1:28)
Ave, María, grátia plena; Dóminus tecum: benedícta tu in muliéribus, allelúja.
Secreta
Salutárem hóstiam, quam in sollemnitáte immaculátæ Conceptiónis beátæ Vírginis Maríæ tibi, Dómine, offérimus, súscipe et præsta: ut, sicut illam tua grátia præveniénte ab omni labe immúnem profitémur; ita ejus intercessióne a culpis ómnibus liberémur.
Communio
Gloriósa dicta sunt de te, María: quia fecit tibi magna qui potens est.
Postcommunio
Sacraménta quæ súmpsimus, Dómine, Deus noster: illíus in nobis culpæ vúlnera réparent; a qua immaculátam beátæ Maríæ Conceptiónem singuláriter præservásti.
GradualeP (Judith 15:10)
Allelúja, allelúja.
Tu glória Jerúsalem, tu lætítia Israël, tu honorificéntia pópuli nostri.
Tota pulchra es, María: et mácula originális non est in te. Allelúja.
Ad maiorem Dei gloriam