Saturday, August 10, 2047

S. Laurentii Martyris

II classis Ruber post Pentecosten

Propria Missæ

Introitus (Ps 95:6)
Conféssio et pulchritúdo in conspéctu ejus: sánctitas et magnificéntia in sanctificatióne ejus.
Cantáte Dómino cánticum novum: cantáte Dómino, omnis terra.
Conféssio et pulchritúdo in conspéctu ejus: sánctitas et magnificéntia in sanctificatióne ejus.
Oratio
Da nobis, quǽsumus, omnípotens Deus: vitiórum nostrorum flammas exstínguere; qui beáto Lauréntio tribuísti tormentórum suórum incéndia superáre.
Lectio (2 Cor 9:6-10)
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corínthios
Fratres: Qui parce séminat, parce et metet: et qui séminat in benedictiónibus, de benedictiónibus et metet. Unusquísque prout destinávit in corde suo, non ex tristítia aut ex necessitáte: hilárem enim datórem díligit Deus. Potens est autem Deus omnem grátiam abundáre fácere in vobis, ut, in ómnibus semper omnem sufficiéntiam habéntes, abundétis in omne opus bonum, sicut scriptum est: Dispérsit, dedit paupéribus: justítia ejus manet in sǽculum sǽculi. Qui autem admínistrat semen seminánti: et panem ad manducándum præstábit, et multiplicábit semen vestrum, et augébit increménta frugum justítiæ vestræ.
Graduale (Ps 16:3)
Probásti, Dómine, cor meum, et visitásti nocte.
Igne me examinásti, et non est invénta in me iníquitas.
Allelúja, allelúja.
Levíta Lauréntius bonum opus operátus est: qui per signum crucis cœcos illuminávit. Allelúja.
Offertorium (Ps 95:6)
Conféssio et pulchritúdo in conspéctu ejus: sánctitas, et magnificéntia in sanctificatióne ejus.
Secreta
Accipe, quǽsumus, Dómine, múnera dignánter obláta: et, beáti Lauréntii suffragántibus méritis, ad nostræ salútis auxílium proveníre concéde.
Communio (Joann 12:26)
Qui mihi mínistrat, me sequátur: et ubi ego sum, illic et miníster meus erit.
Postcommunio
Sacro múnere satiáti, súpplices te, Dómine, deprecámur: ut, quod débitæ servitútis celebrámus offício, intercedénte beáto Lauréntio Mártyre tuo, salvatiónis tuæ sentiámus augméntum.
Ad maiorem Dei gloriam