Deus, qui ad errórum insídias repelléndas et apostólicæ Sedis jura propugnánda, beátum Robértum Pontíficem tuum atque Doctórem mira eruditióne et virtúte decorásti: ejus méritis et intercessióne concéde; ut nos in veritátis amóre crescámus et errántium corda ad Ecclésiæ tuæ rédeant unitátem.
Propria Missæ
Ecce sacérdos magnus, qui in diébus suis plácuit Deo.
Non est invéntus símilis illi, qui conserváret legem Excélsi. Allelúja, allelúja.
Qui ad justítiam erúdiunt multos quasi stellæ in perpétuas æternitátes. Allelúja.
Bonum est confitéri Dómino: et psállere nómini tuo, Altíssime.
Ad annuntiándum mane misericórdiam tuam, et veritátem tuam per noctem.
Quia delectásti me, Dómine, in factúra tua, et in opéribus mánuum tuárum exsultábo.
Mihi autem adhærére Deo bonum est, pónere in Dómino Deo spem meam: ut annúntiem omnes prædicatiónes tuas in portis fíliæ Sion, allelúja.
Hóstias tibi, Dómine, in odórem suavitátis offérimus: et præsta; ut, beáti Robérti mónitis et exémplis edócti, per sémitam mandatórum tuórum dilatáto corde currámus.
Vos estis lux mundi: sic lúceat lux vestra coram homínibus, ut vídeant ópera vestra bona, et gloríficent Patrem vestrum qui in cœlis est, allelúja.
Sacraménta, quæ súmpsimus, Dómine Deus noster, in nobis fóveant caritátis ardórem: quo beátus Robértus veheménter accénsus, pro Ecclésia tua se júgiter impendébat.
Robértum
Allelúja, allelúja.
Qui docti fúerint fulgébunt quasi splendor firmaménti. Allelúja.
Qui ad justítiam erúdiunt multos quasi stellæ in perpétuas æternitátes. Allelúja.