Monday, March 20, 2045

S. Joseph Sponsi B.M.V. Confessoris

I classis Albus
Commemorationes
Feria Secunda infra Hebdomadam IV in Quadragesima
Translatum ex
2045-03-19

Propria Missæ

Oratio
Sanctíssimæ Genetrícis tuæ Sponsi, quǽsumus, Dómine, méritis adjuvémur: ut, quod possibílitas nostra non óbtinet, ejus nobis intercessióne donétur:
Graduale (Ps 20:4-5)
Dómine, prævenísti eum in benedictiónibus dulcédinis: posuísti in cápite ejus corónam de lápide pretióso.
Vitam pétiit a te, et tribuísti ei longitúdinem diérum in sǽculum sǽculi.
Beátus vir, qui timet Dóminum: in mandátis ejus cupit nimis.
Potens in terra erit semen ejus: generátio rectórum benedicétur.
Glória et divítiæ in domo ejus: et justítia ejus manet in sǽculum sǽculi.
Evangelium (Matt 1:18-21)
Sequéntia ++ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Cum esset desponsáta Mater Jesu María Joseph, ántequam convenírent, invénta est in útero habens de Spíritu Sancto. Joseph autem, vir ejus, cum esset justus et nollet eam tradúcere, vóluit occúlte dimíttere eam. Hæc autem eo cogitánte, ecce, Angelus Dómini appáruit in somnis ei, dicens: Joseph, fili David, noli timére accípere Maríam cónjugem tuam: quod enim in ea natum est, de Spíritu Sancto est. Páriet autem fílium, et vocábis nomen ejus Jesum: ipse enim salvum fáciet pópulum suum a peccátis eórum.
Secreta
Débitum tibi, Dómine, nostræ réddimus servitútis, supplíciter exorántes: ut, suffrágiis beáti Joseph, Sponsi Genetrícis Fílii tui Jesu Christi, Dómini nostri, in nobis tua múnera tueáris, ob cujus venerándam festivitátem laudis tibi hóstias immolámus.
Communio (Matt 1:20)
Joseph, fili David, noli timére accípere Maríam cónjugem tuam: quod enim in ea natum est, de Spíritu Sancto est. (Allelúja.)
Postcommunio
Adésto nobis, quǽsumus, miséricors Deus: et, intercedénte pro nobis beáto Joseph Confessóre, tua circa nos propitiátus dona custódi.
GradualeP (Ps 45:9)
Allelúja, allelúja.
Amávit eum Dóminus, et ornávit eum: stolam glóriæ índuit eum. Allelúja.
Justus germinábit sicut lílium: et florébit in ætérnum ante Dóminum. Allelúja.
Ad maiorem Dei gloriam