Wednesday, June 26, 2041

Ss. Joannis et Pauli Martyrum

III classis Ruber post Pentecosten

Propria Missæ

Oratio
Quǽsumus, omnípotens Deus: ut nos gemináta lætítia hodiérnæ festivitátis excípiat, quæ de beatórum Joánnis et Pauli glorificatióne procédit; quos eadem fides et pássio vere fecit esse germános.
Lectio (Eccli 44:10-15)
Léctio libri Sapiéntiæ
Hi viri misericórdiæ sunt, quorum pietátes non defuérunt: cum semine eórum pérmanent bona, heréditas sancta nepótes eórum, et in testaméntis stetit semen eórum: et fílii eórum propter illos usque in ætérnum manent: semen eórum et glória eórum non derelinquétur. Córpora ipsórum in pace sepúlta sunt, et nomen eórum vivit in generatiónem et generatiónem. Sapiéntiam ipsórum narrent pópuli, et laudem eórum núntiet Ecclésia.
Graduale (Ps 132:1-2)
Ecce, quam bonum et quam jucúndum, habitáre fratres in unum!
Sicut unguéntum in cápite, quod descéndit in barbam, barbam Aaron. Allelúja, allelúja.
Hæc est vera fratérnitas, quæ vicit mundi crímina: Christum secúta est, ínclita tenens regna cœléstia. Allelúja.
Offertorium (Ps 5:12-13)
Gloriabúntur in te omnes, qui díligunt nomen tuum: quóniam tu, Dómine, benedíces justo: Dómine, ut scuto bonæ voluntátis tuæ coronásti nos.
Secreta
Hóstias tibi, Dómine, sanctórum Martyrum tuórum Joánnis et Pauli dicátas méritis, benígnus assúme: et ad perpétuum nobis tríbue proveníre subsídium.
Postcommunio
Súmpsimus, Dómine, sanctórum Martyrum tuórum Joánnis et Pauli sollémnia celebrántes, sacraménta cœléstia: præsta, quǽsumus; ut, quod temporáliter gérimus, ætérnis gáudiis consequámur.
Ad maiorem Dei gloriam