Saturday, December 24, 2033

In Vigilia Nativitatis Domini

I classis Violaceus Adventus
Commemorationes
In Vigilia Nativitatis Domini
Statio: Sanctae Mariae Maioris
Vigilia
Nativitatis Domini

Propria Missæ

Introitus (Exod 16:6; 16:7)
Hódie sciétis, quia véniet Dóminus et salvábit nos: et mane vidébitis glóriam ejus.
Dómini est terra, et plenitúdo ejus: orbis terrárum, et univérsi, qui hábitant in eo.
Hódie sciétis, quia véniet Dóminus et salvábit nos: et mane vidébitis glóriam ejus.
Oratio
Deus, qui nos redemptiónis nostræ ánnua exspectatióne lætíficas: præsta; ut Unigénitum tuum, quem Redemptórem læti suscípimus, veniéntem quoque Júdicem secúri videámus, Dóminum nostrum Jesum Christum, Fílium tuum:
Lectio (Rom 1:1-6)
Lectio Epístolæ beati Pauli Apostoli ad Romános
Paulus, servus Jesu Christi, vocátus Apóstolus, segregátus in Evangélium Dei, quod ante promíserat per Prophétas suos in Scriptúris sanctis de Fílio suo, qui factus est ei ex sémine David secúndum carnem: qui prædestinátus est Fílius Dei in virtúte secúndum spíritum sanctificatiónis ex resurrectióne mortuórum Jesu Christi, Dómini nostri: per quem accépimus grátiam, et apostolátum ad obœdiéndum fídei in ómnibus géntibus pro nómine ejus, in quibus estis et vos vocáti Jesu Christi, Dómini nostri.
Graduale (Exod 16:6; 16:7)
Hódie sciétis, quia véniet Dóminus et salvábit nos: et mane vidébitis glóriam ejus.
Qui regis Israël, inténde: qui dedúcis, velut ovem, Joseph: qui sedes super Chérubim, appáre coram Ephraim, Bénjamin, et Manásse.
Offertorium (Ps 23:7)
Tóllite portas, principes, vestras: et elevámini, portæ æternáles, et introíbit Rex glóriæ.
Secreta
Da nobis, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, sicut adoránda Fílii tui natalítia prævenímus, sic ejus múnera capiámus sempitérna gaudéntes:
Communio (Isa 40:5)
Revelábitur glória Dómini: et vidébit omnis caro salutáre Dei nostri.
Postcommunio
Da nobis, quǽsumus, Dómine: unigéniti Fílii tui recensíta nativitáte respiráre; cujus cœlésti mystério páscimur et potámur.
Ad maiorem Dei gloriam