Friday, April 10, 2026

Die VI infra octavam Paschæ

I classis Albus Tempus Paschale
Statio: Sanctae Mariae ad Martyres

Propria Missæ

Introitus (Ps 77:53)
Edúxit eos Dóminus in spe, allelúja: et inimícos eórum opéruit mare, allelúja, allelúja, allelúja.
Atténdite, pópule meus, legem meam: inclináte aurem vestram in verba oris mei.
Edúxit eos Dóminus in spe, allelúja: et inimícos eórum opéruit mare, allelúja, allelúja, allelúja.
Oratio
Omnípotens sempitérne Deus, qui paschále sacraméntum in reconciliatiónis humánæ fœ́dere contulísti: da méntibus nostris; ut, quod professióne celebrámus, imitémur efféctu.
Lectio (1 Petri 3:18-22)
Léctio Epístolæ beáti Petri Apóstoli
Caríssimi: Christus semel pro peccátis nostris mórtuus est, justus pro injústis, ut nos offérret Deo, mortificátus quidem carne, vivificátus autem spíritu. In quo et his, qui in cárcere erant, spirítibus véniens prædicávit: qui incréduli fúerant aliquándo, quando exspectábant Dei patiéntiam in diébus Noë, cum fabricarétur arca, in qua pauci, id est octo ánimæ salvæ factæ sunt per aquam. Quod et vos nunc símilis formæ salvos facit baptísma: non carnis deposítio sórdium, sed consciéntiæ bonæ interrogátio in Deum per resurrectiónem Jesu Christi, Dómini nostri, qui est in dextera Dei.
Graduale (Ps 117:24; 117:26-27)
Hæc dies, quam fecit Dóminus: exsultémus et lætémur in ea.
Benedíctus, qui venit in nómine Dómini: Deus Dóminus, et illúxit nobis.
Allelúja, allelúja.
Dícite in géntibus: quia Dóminus regnávit a ligno.
Evangelium (Matt 28:16-20)
Sequéntia ++ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
In illo témpore: Undecim discípuli abiérunt in Galilǽam, in montem, ubi constitúerat illis Jesus. Et vidéntes eum adoravérunt: quidam autem dubitavérunt. Et accédens Jesus locútus est eis, dicens: Data est mihi omnis potéstas in cœlo, et in terra. Eúntes ergo, docéte omnes gentes, baptizántes eos in nómine Patris, et Fílii, et Spíritus Sancti: docéntes eos serváre ómnia, quæcúmque mandávi vobis. Et ecce, ego vobíscum sum ómnibus diébus usque ad consummatiónem sǽculi.
Offertorium (Exod 12:14)
Erit vobis hæc dies memoriális, allelúja: et diem festum celebrábitis solémnem Dómino in progénies vestras: legítimum sempitérnum diem, allelúja, allelúja, allelúja.
Secreta
Hóstias, quǽsumus, Dómine, placátus assúme: quas et pro renatórum expiatióne peccáti deférimus, et pro acceleratióne cœléstis auxílii.
Communio (Matt 28:18-19)
Data est mihi omnis potéstas in cœlo et in terra, allelúja: eúntes, docéte omnes gentes, baptizántes eos in nómine Patris, et Fílii, et Spíritus Sancti, allelúja, allelúja.
Postcommunio
Réspice, quǽsumus, Dómine, pópulum tuum: et, quem ætérnis dignátus es renováre mystériis, a temporálibus culpis dignánter absólve.
Ad maiorem Dei gloriam