Monday, June 5, 2023

S. Bonifatii Episcopi et Martyris

III classis Ruber post Pentecosten

Propria Missæ

Introitus (Is 65:19; 65:23)
Exsultábo in Jerúsalem et gaudébo in pópulo meo: et non audiétur in eo ultra vos fletus et vox clamóris. Elécti mei non laborábunt frustra neque generábunt in conturbatióne: quia semen benedictórum Dómini est, et nepótes eórum cum eis.
Deus, áuribus nostris audívimus: patres nostri narravérunt opus, quod operátus es in diébus eórum.
Exsultábo in Jerúsalem et gaudébo in pópulo meo: et non audiétur in eo ultra vos fletus et vox clamóris. Elécti mei non laborábunt frustra neque generábunt in conturbatióne: quia semen benedictórum Dómini est, et nepótes eórum cum eis.
Oratio
Deus, qui multitúdinem populórum, beáti Bonifátii Mártyris tui atque Pontíficis zelo, ad agnitiónem tui nóminis vocáre dignátus es: concéde propítius; ut, cujus sollémnia cólimus, étiam patrocínia sentiámus.
Graduale (1 Pet 4:13-14)
Communicántes Christi passiónibus gaudéte, ut in revelatióne glóriæ ejus gaudeátis exsultántes.
Si exprobrámini in nómine Christi, beáti éritis: quóniam, quod est honóris, glóriæ et virtútis Dei, et qui est ejus Spíritus, super vos requiéscet. Allelúja, allelúja.
Declinábo super eum quasi flúvium pacis, et quasi torréntem inundántem glóriam. Allelúja.
Evangelium (Matt 5:1-12)
Sequéntia ++ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
In illo témpore: Videns Jesus turbas, ascéndit in montem, et cum sedísset, accessérunt ad eum discípuli ejus, et apériens os suum, docébat eos, dicens: Beáti páuperes spíritu: quóniam ipsórum est regnum cœlórum. Beáti mites: quóniam ipsi possidébunt terram. Beáti, qui lugent: quóniam ipsi consolabúntur. Beáti, qui esúriunt et sítiunt justítiam: quóniam ipsi saturabúntur. Beáti misericórdes: quóniam ipsi misericórdiam consequántur. Beáti mundo corde: quóniam ipsi Deum vidébunt. Beáti pacífici: quóniam fílii Dei vocabúntur. Beáti, qui persecutiónem patiúntur propter justítiam: quóniam ipsórum est regnum cœlórum. Beáti estis, cum maledíxerint vobis et persecúti vos fúerint, et díxerint omne malum advérsum vos, mentiéntes, propter me: gaudete et exsultáte, quóniam merces vestra copiósa est in cœlis.
Offertorium (Ps 15:7; 15:8)
Benedícam Dóminum, qui tríbuit mihi intelléctum: providébam Deum in conspéctu meo semper, quóniam a dextris est mihi ne commóvear. (Allelúja.)
Secreta
Super has hóstias, Dómine, quǽsumus, benedíctio copiósa descéndat: quæ et sanctificatiónem nostram misericórditer operátur; et de sancti Bonifátii Mártyris tui atque Pontíficis fáciat sollemnitáte gaudére.
Communio (Apoc 3:21)
Qui vícerit, dabo ei sedére mecum in throno meo: sicut et ego vici et sedi cum Patre meo in throno ejus. (Allelúja.)
Postcommunio
Sanctificáti, Dómine, salutári mystério: quǽsumus; ut nobis sancti Bonifátii Mártyris tui atque Pontíficis pia non desit orátio, cujus nos donásti patrocínio gubernári.
GradualeP (Is 66:10; 66:14)
Allelúja.
Lætámini cum Jerúsalem, et exsultáte in ea, omnes, qui dilígitis Dóminum. Allelúja.
Vidébitis, et gaudébit cor vestrum: cognoscétur manus Dómini servis ejus. Allelúja.
Ad maiorem Dei gloriam