Calendarium Liturgicum

Missale Romanum 1962 (Forma Extraordinaria)

Hodie Wednesday, April 15, 2026

Feria Quarta infra Hebdomadam I post Octavam Paschæ

Tempus Paschale IV classis Albus
Saturday, July 25, 2026 II classis

S. Jacobi Apostoli

post Pentecosten Ruber
Fons
sancti · sancti/07-25

Rubricæ

Gloria: sic Credo: sic Præfatio: Apostolorum

Commemorationes

  • S. Christophori Mart Feria

Propria Missæ

Introitus
Ps 138:17
Mihi autem nimis honoráti sunt amíci tui, Deus: nimis confortátus est principátus eórum.
Ps 138:1-2.
Dómine, probásti me et cognovísti me: tu cognovísti sessiónem meam et resurrectiónem meam.
Mihi autem nimis honoráti sunt amíci tui, Deus: nimis confortátus est principátus eórum.
Collecta
Esto, Dómine, plebi tuæ sanctificátor et custos: ut, Apóstoli tui Jacóbi muníta præsídiis, et conversatióne tibi pláceat, et secúra mente desérviat.
Epistola
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corínthios
1 Cor 4:9-15
Fratres: Puto, quod Deus nos Apóstolos novíssimos osténdit, tamquam morti destinátos: quia spectáculum facti sumus mundo et Angelis et homínibus. Nos stulti propter Christum, vos autem prudéntes in Christo: nos infírmi, vos autem fortes: vos nóbiles, nos autem ignóbiles. Usque in hanc horam et esurímus, et sitímus, et nudi sumus, et cólaphis cædimur, et instábiles sumus, et laborámus operántes mánibus nostris: maledícimur, et benedícimus: persecutiónem pátimur, et sustinémus: blasphemámur, et obsecrámus: tamquam purgaménta hujus mundi facti sumus, ómnium peripséma usque adhuc. Non ut confúndam vos, hæc scribo, sed ut fílios meos caríssimos móneo. Nam si decem mília pædagogórum habeátis in Christo: sed non multos patres. Nam in Christo Jesu per Evangélium ego vos génui.
Graduale
Ps 44:17; 44:18
Constítues eos príncipes super omnem terram: mémores erunt nóminis tui, Dómine.
Pro pátribus tuis nati sunt tibi fílii: proptérea pópuli confitebúntur tibi.
Allelúja, allelúja.
Joannes 15:16
Ego vos elegi de mundo, ut eátis, et fructum afferátis, et fructus vester máneat. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ++ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 20:20-23
In illo témpore: Accessit ad Jesum mater filiórum Zebedæi cum fíliis suis, adórans et petens áliquid ab eo. Qui dixit ei: Quid vis? Ait illi: Dic, ut sédeant hi duo fílii mei, unus ad déxteram tuam et unus ad sinístram in regno tuo. Respóndens autem Jesus, dixit: Néscitis, quid petátis. Potéstis bíbere cálicem, quem ego bibitúrus sum? Dicunt ei: Póssumus. Ait illis: Cálicem quidem meum bibétis: sedére autem ad déxteram meam vel sinístram, non est meum dare vobis, sed quibus parátum est a Patre meo.
Offertorium
Ps 18:5
In omnem terram exívit sonus eórum: et in fines orbis terræ verba eórum.
Secreta
Oblatiónes pópuli tui, quǽsumus, Dómine, beáti Jacóbi Apóstoli pássio beáta concíliet: et, quæ nostris non aptæ sunt méritis, fiant tibi plácitæ ejus deprecatióne.
Communio
Matt 19:28
Vos, qui secúti estis me, sedébitis super sedes, judicántes duódecim tribus Israël.
Postcommunio
Beáti Apóstoli tui Jacóbi, quǽsumus, Dómine, intercessióne nos ádjuva: pro cujus festivitáte percépimus tua sancta lætántes.
Ad maiorem Dei gloriam