Calendarium Liturgicum

Missale Romanum 1962 (Forma Extraordinaria)

Hodie Wednesday, April 15, 2026

Feria Quarta infra Hebdomadam I post Octavam Paschæ

Tempus Paschale IV classis Albus
Thursday, May 28, 2026 II classis

Die Quinta infra octavam Pentecostes

Tempus Paschale Ruber
Fons
tempora · tempora/Pasc7-4

Rubricæ

Gloria: sic Credo: sic Præfatio: Pentecostes

Commemorationes

  • S. Augustini Episcopi Confessoris III classis

Propria Missæ

Introitus
Sap 1:7
Spíritus Dómini replévit orbem terrárum, allelúja: et hoc quod cóntinet ómnia, sciéntiam habet vocis, allelúja, allelúja, allelúja.
Ps 67:2.
Exsúrgat Deus, et dissipéntur inimíci ejus: et fúgiant, qui odérunt eum, a fácie ejus.
Spíritus Dómini replévit orbem terrárum, allelúja: et hoc quod cóntinet ómnia, sciéntiam habet vocis, allelúja, allelúja, allelúja.
Collecta
Deus, qui hodiérna die corda fidélium Sancti Spíritus illustratióne docuísti: da nobis in eódem Spíritu recta sápere; et de ejus semper consolatióne gaudére.
Epistola
Léctio Actuum Apostolórum
Acts 8:5-8
In diébus illis: Philíppus descéndens in civitátem Samaríæ, prædicábat illis Christum. Intendébant autem turbæ his, quæ a Philíppo dicebántur, unanímiter audiéntes et vidéntes signa, quæ faciébat. Multi enim eórum, qui habébant spíritus immúndos, clamántes voce magna, exíbant. Multi autem paralýtici et claudi curáti sunt. Factum est ergo gáudium magnum in illa civitáte.
Graduale
Allelúja, allelúja.
Ps 103:30
Emítte Spíritum tuum, et creabúntur, et renovábis fáciem terræ. Allelúja. (Hic genuflectitur)
Veni, Sancte Spíritus, reple tuórum corda fidélium: et tui amóris in eis ignem accénde.
Sequentia
Veni, Sancte Spíritus,
et emítte cǽlitus
lucis tuæ rádium.
Veni, pater páuperum;
veni, dator múnerum;
veni, lumen córdium.
Consolátor óptime,
dulcis hospes ánimæ,
dulce refrigérium.
In labóre réquies,
in æstu tempéries,
in fletu solácium.
O lux beatíssima,
reple cordis íntima
tuórum fidélium.
Sine tuo númine
nihil est in hómine,
nihil est innóxium.
Lava quod est sórdidum,
riga quod est áridum,
sana quod est sáucium.
Flecte quod est rígidum,
fove quod est frígidum,
rege quod est dévium.
Da tuis fidélibus,
in te confidéntibus,
sacrum septenárium.
Da virtútis méritum,
da salútis éxitum,
da perénne gáudium.
Amen. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ++ sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc 9:1-6
In illo témpore: Convocátis Jesus duódecim Apóstolis, dedit illis virtútem et potestátem super ómnia dæmónia, et ut languóres curárent. Et misit illos prædicáre regnum Dei et sanáre infírmos. Et ait ad illos: Nihil tuléritis in via, neque virgam, neque peram, neque panem, neque pecúniam, neque duas túnicas habeátis. Et in quamcúmque domum intravéritis, ibi manéte et inde ne exeátis. Et quicúmque non recéperint vos: exeúntes de civitáte illa, étiam púlverem pedum vestrórum excútite in testimónium supra illos. Egréssi autem circuíbant per castélla, evangelizántes et curántes ubíque.
Offertorium
Ps 67:29-30
Confírma hoc, Deus, quod operátus es in nobis: a templo tuo, quod est in Jerúsalem, tibi ófferent reges múnera, allelúja.
Secreta
Múnera, quǽsumus, Dómine, oblata sanctífica: et corda nostra Sancti Spíritus illustratióne emúnda.
Communio
Acts 2:2 2:4
Factus est repénte de cœlo sonus tamquam adveniéntis spíritus veheméntis, ubi erant sedéntes, allelúja: et repléti sunt omnes Spíritu Sancto, loquéntes magnália Dei, allelúja, allelúja.
Postcommunio
Sancti Spíritus, Dómine, corda nostra mundet infúsio: et sui roris íntima aspersióne fecúndet.
Ad maiorem Dei gloriam