Calendarium Liturgicum

Missale Romanum 1962 (Forma Extraordinaria)

Hodie Wednesday, April 15, 2026

Feria Quarta infra Hebdomadam I post Octavam Paschæ

Tempus Paschale IV classis Albus
Monday, April 13, 2026 IV classis

S. Hermenegildi Martyris

Tempus Paschale Ruber
Fons
sancti · sancti/04-13 (C2)

Rubricæ

Gloria: non Credo: non

Propria Missæ

Collecta
Deus, qui beátum Hermenegíldum Mártyrem tuum cœlésti regno terrénum postpónere docuísti: da, quǽsumus, nobis; ejus exémplo cadúca despícere atque ætérna sectári.
Evangelium
Sequéntia ++ sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc 14:26-33
In illo témpore: Dixit Jesus turbis: Si quis venit ad me, et non odit patrem suum, et matrem, et uxórem, et fílios, et fratres, et soróres, adhuc autem et ánimam suam, non potest meus esse discípulus. Et qui non bájulat crucem suam, et venit post me, non potest meus esse discípulus. Quis enim ex vobis volens turrim ædificáre, non prius sedens cómputat sumptus, qui necessárii sunt, si hábeat ad perficiéndum; ne, posteáquam posúerit fundaméntum, et non potúerit perfícere, omnes, qui vident, incípiant illúdere ei, dicéntes: Quia hic homo cœpit ædificáre, et non pótuit consummáre? Aut quis rex itúrus commíttere bellum advérsus álium regem, non sedens prius cógitat, si possit cum decem mílibus occúrrere ei, qui cum vigínti mílibus venit ad se? Alióquin, adhuc illo longe agénte, legatiónem mittens, rogat ea, quæ pacis sunt. Sic ergo omnis ex vobis, qui non renúntiat ómnibus, quæ póssidet, non potest meus esse discípulus.
Ad maiorem Dei gloriam