Calendarium Liturgicum

Missale Romanum 1962 (Forma Extraordinaria)

Hodie Wednesday, April 15, 2026

Feria Quarta infra Hebdomadam I post Octavam Paschæ

Tempus Paschale IV classis Albus
Friday, December 26, 2025 II classis

S. Stephani Protomartyris

Ruber
Fons
sancti · sancti/12-26

Rubricæ

Gloria: sic Credo: sic Præfatio: Nativitatis

Propria Missæ

Introitus
Ps 118:23; 118:86; 118:23
Sedérunt príncipes, et advérsum me loquebántur: et iníqui persecúti sunt me: ádjuva me, Dómine, Deus meus, quia servus tuus exercebátur in tuis justificatiónibus.
Ps 118:1
Beati immaculáti in via, qui ámbulant in lege Dómini,
Sedérunt príncipes, et advérsum me loquebántur: et iníqui persecúti sunt me: ádjuva me, Dómine, Deus meus, quia servus tuus exercebátur in tuis justificatiónibus.
Collecta
Da nobis, quǽsumus, Dómine, imitári quod cólimus: ut discámus et inimícos dilígere; quia ejus natalícia celebrámus, qui novit étiam pro persecutóribus exoráre Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum:
Epistola
Léctio Actuum Apostolórum
Act 6:8-10; 7:54-59
In diebus illis: Stéphanus plenus grátia et fortitúdine, faciébat prodígia et signa magna in pópulo. Surrexérunt autem quidam de synagóga, quæ appellátur Libertinórum, et Cyrenénsium, et Alexandrinórum, et eórum, qui erant a Cilícia et Asia, disputántes cum Stéphano: et non póterant resístere sapiéntiæ et Spirítui, qui loquebátur. Audiéntes autem hæc, dissecabántur córdibus suis, et stridébant déntibus in eum. Cum autem esset Stéphanus plenus Spíritu Sancto, inténdens in cœlum, vidit glóriam Dei, et Jesum stantem a dextris Dei. Et ait: Ecce, vídeo cœlos apértos, et Fílium hóminis stantem a dextris Dei. Exclamántes autem voce magna continuérunt aures suas, et ímpetum fecerunt unanímiter in eum. Et ejiciéntes eum extra civitatem, lapidábant: et testes deposuérunt vestiménta sua secus pedes adolescéntis, qui vocabátur Saulus. Et lapidábant Stéphanum invocántem et dicéntem: Dómine Jesu, súscipe spíritum meum. Pósitis autem génibus, clamávit voce magna, dicens: Dómine, ne státuas illis hoc peccátum. Et cum hoc dixísset, obdormívit in Dómino.
Graduale
Ps 118:23; 118:86
Sedérunt príncipes, et advérsum me loquebántur: et iníqui persecúti sunt me.
Ps 6:5
Adjuva me, Dómine, Deus meus: salvum me fac propter misericórdiam tuam.
Allelúja, allelúja.
Act 7:56
Vídeo cœlos apértos, et Jesum stantem a dextris virtútis Dei. Allelúja.
Alleluia
Allelúja, allelúja.
Act 7:55.
Vídeo cœlos apértos, et Jesum stantem a dextris virtútis Dei. Allelúja.
Ps 20:4.
Posuísti, Dómine, super caput ejus corónam de lápide pretióso. Allelúja.
Tractus
Ps 20:3-4
Desidérium ánimæ ejus tribuísti ei: et voluntáte labiórum ejus non fraudásti eum.
Quóniam prævenísti eum in benedictiónibus dulcédinis.
Posuísti in cápite ejus corónam de lápide pretióso.
Evangelium
Sequéntia ++ sancti Evangélii secundum Matthǽum
Matt 23:34-39
In illo témpore: Dicébat Jesus scribis et pharisǽis: Ecce, ego mitto ad vos prophétas, et sapiéntes, et scribas, et ex illis occidétis et crucifigétis, et ex eis flagellábitis in synagógis vestris, et persequémini de civitáte in civitátem: ut véniat super vos omnis sanguis justus, qui effúsus est super terram, a sánguine Abel justi usque ad sánguinem Zacharíæ, filii Barachíæ, quem occidístis inter templum et altáre. Amen, dico vobis, vénient hæc ómnia super generatiónem istam. Jerúsalem, Jerúsalem, quæ occídis prophétas, et lápidas eos, qui ad te missi sunt, quóies vólui congregáre fílios tuos, quemádmodum gallína cóngregat pullos suos sub alas, et noluísti? Ecce, relinquétur vobis domus vestra desérta. Dico enim vobis, non me vidébitis ámodo, donec dicátis: Benedíctus, qui venit in nómine Dómini.
Offertorium
Act 6:5; 7:59
Elegérunt Apóstoli Stéphanum Levítam, plenum fide et Spíritu Sancto: quem lapidavérunt Judæi orántem, et dicéntem: Dómine Jesu, áccipe spíritum meum, allelúja.
Secreta
Súscipe, Dómine, múnera pro tuórum commemoratióne Sanctórum: ut, sicut illos pássio gloriósos effécit; ita nos devótio reddat innócuos.
Communio
Act 7:55; 7:58-59
Vídeo cœlos apértos, et Jesum stantem a dextris virtútis Dei: Dómine Jesu, accipe spíritum meum, et ne státuas illis hoc peccátum.
Postcommunio
Auxiliéntur nobis, Dómine, sumpta mystéria: et, intercedénte beáto Stéphano Mártyre tuo, sempitérna protectióne confírment.

Lectiones additae

Commemoratio Oratio
Concéde, quǽsumus, omnípotens Deus: ut nos Unigéniti tui nova per carnem Natívitas líberet; quos sub peccáti jugo vetústa sérvitus tenet.
Commemoratio Postcommunio
Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut natus hódie Salvátor mundi, sicut divínæ nobis generatiónis est auctor; ita et immortalitátis sit ipse largítor:
Commemoratio Secreta
Obláta, Dómine, múnera, nova Unigéniti tui Nativitáte sanctífica: nosque a peccatórum nostrórum máculis emúnda.
GradualeP
Act 7:55.Ps 20:4.
Allelúja, allelúja. Vídeo cœlos apértos, et Jesum stantem a dextris virtútis Dei. Allelúja. Posuísti, Dómine, super caput ejus corónam de lápide pretióso. Allelúja.
Oratio1
Omnípotens sempitérne Deus, qui primítias Mártyrum in beati Levítæ Stephani sánguine dedicásti: tríbue, quǽsumus; ut pro nobis intercéssor exsístat, qui pro suis étiam persecutóribus exorávit Dóminum nostrum Jesum Christum, Fílium tuum:
Ad maiorem Dei gloriam