Calendarium Liturgicum

Missale Romanum 1962 (Forma Extraordinaria)

Hodie Friday, April 17, 2026

S. Aniceti Papae et Martyris

Tempus Paschale Feria Ruber
Monday, May 26, 2025 III classis

S. Philippi Neri Confessoris

Tempus Paschale Albus
Fons
sancti · sancti/05-26 (C5)

Rubricæ

Gloria: sic Credo: non

Commemorationes

  • S. Eleutherius pope and martyr Feria

Propria Missæ

Introitus
Rom 5:5
Cáritas Dei diffúsa est in córdibus nostris per inhabitántem Spíritum ejus in nobis. (Allelúja, allelúja.)
Ps. 102:1
Benedic, ánima mea, Dómino: et ómnia, quæ intra me sunt, nómini sancto ejus.
Cáritas Dei diffúsa est in córdibus nostris per inhabitántem Spíritum ejus in nobis. (Allelúja, allelúja.)
Collecta
Deus, qui beátum Philíppum Confessórem tuum Sanctórum tuórum glória sublimásti: concéde propítius; ut, cujus sollemnitáte lætámur, ejus virtútum proficiámus exémplo.
Epistola
Léctio libri Sapiéntiæ
Sap 7:7-14
Optávi, et datus est mihi sensus: et invocávi, et venit in me spíritus sapiéntiæ: et præpósui illam regnis et sédibus, et divítias nihil esse duxi in comparatióne illíus: nec comparávi illi lápidem pretiósum: quóniam omne aurum in comparatióne illíus arena est exígua, et tamquam lutum æstimábitur argéntum in conspéctu illíus. Super salútem et spéciem diléxi illam, et propósui pro luce habére illam: quóniam inexstinguíbile est lumen illíus. Venérunt autem mihi ómnia bona páriter cum illa, et innumerábilis honéstas per manus illíus, et lætátus sum in ómnibus: quóniam antecedébat me ista sapiéntia, et ignorábam, quóniam horum ómnium mater est. Quam sine fictióne dídici et sine invídia commúnico, et honestátem illíus non abscóndo. Infinítus enim thesáurus est homínibus: quo qui usi sunt, partícipes facti sunt amicítiæ Dei, propter disciplínæ dona commendáti.
Graduale
Ps 33:12; 33:6
Veníte, fílii, audíte me: timórem Dómini docébo vos.
Accédite ad eum, et illuminámini: et fácies vestra? non confundántur. Allelúja, allelúja.
Lam 1:18
De excélso misit ignem in óssibus meis, et erudívit me. Allelúja.
Alleluia
Allelúja, allelúja.
Lam 1:13
De excélso misit ignem in óssibus meis, et erudívit me. Allelúja
Ps 38:4
Concáluit cor meum intra me: et in meditatióne mea exardéscet ignis. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ++ sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc 12:35-40
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Sint lumbi vestri præcíncti, et lucernæ ardéntes in mánibus vestris, et vos símiles homínibus exspectántibus dóminum suum, quando revertátur a núptiis: ut, cum vénerit et pulsáverit, conféstim apériant ei. Beáti servi illi, quos, cum vénerit dóminus, invénerit vigilántes: amen, dico vobis, quod præcínget se, et fáciet illos discúmbere, et tránsiens ministrábit illis. Et si vénerit in secúnda vigília, et si in tértia vigília vénerit, et ita invénerit, beáti sunt servi illi. Hoc autem scitóte, quóniam, si sciret paterfamílias, qua hora fur veníret, vigiláret útique, et non síneret pérfodi domum suam. Et vos estóte paráti, quia, qua hora non putátis, Fílius hóminis véniet.
Offertorium
Ps 118:32
Viam mandatórum tuórum cucúrri, cum dilatásti cor meum. (Allelúja.)
Secreta
Sacrifíciis præséntibus, quǽsumus, Dómine, inténde placatus: et præsta; ut illo nos igne Spíritus Sanctus inflámmet, quo beáti Phílippi cor mirabíliter penetrávit.
Communio
Ps 83:3
Cor meum et caro mea exsultavérunt in Deum vivum. (Allelúja.)
Postcommunio
Cœléstibus, Dómine, pasti delíciis: quǽsumus; ut beáti Philippi Confessóris tui méritis et imitatióne, semper eadem, per quæ veráciter vívimus, appetámus.

Lectiones additae

GradualeP
Lam 1:13Ps 38:4
Allelúja, allelúja. De excélso misit ignem in óssibus meis, et erudívit me. Allelúja Concáluit cor meum intra me: et in meditatióne mea exardéscet ignis. Allelúja.
Ad maiorem Dei gloriam